|
Fides virtus. In fidelis est, qui non credit Ecclasiae traditioni aut male vivit. Fides porro duplex est.
Est enim fides ex audits Scripturas namque sacras audiendo, Spiritus Sancti doctrinae credimus.
Atque haec fides per omnia ills, quae a Christo statuta sunt, perficitur: opere videlicet credens,
pietatem colens, et ejus qui nos instauravit, praeceptis obsequens. Nam qui secundum Ecclesiae
catholicae traditionem non credit, vel per flagitiosa opera cum diabolo communicat, hic infidelis
est.
Fides donum Spiritus. Rursus: Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non
apparentium, vel est spes minime dubia nec ambigua, qua confidimus fore, ut quae nobis divinitus
promissa sunt, et quae postulamus, adipiscamur. Ac prior quidem, nostrae voluntatis est; altera
autem inter Spiritus dona censenda est.
Spiritalis circumcisio. Sciendum est autem, integumentum omne quod a nativitate contraximus,
peccatum scilicet, per baptismum circumcidi, nosque spiritales Israelitas ac Dei populum fieri.
|
|