CAPUT VI. QUALIS SIT PRAEDICATIO ANALOGI DE SUIS ANALOGATIS

59. Videbitur autem forte alicui ex his, quod prædicatio analogi de suis analogatis, puta entis de substantia et quantitate, aut formæ de anima et albedine etc., sit sicut prædicatio æquivoci de suis æquivocatis; ita quod non sit prædicatio superioris de suis inferioribus, nec communioris de minus communi, nisi sola voce; sed eiusdem de seipso. Non est enim analogo una res significata, quae in utroque analogatorum salvetur; absque hoc autem prædicatio communioris aut superioris non invenitur secundum intrinsecam denominationem, seu inexsistentiam. Sic enim analogum secundum proportionalitatem commune esse dictum est.

60. Fovere quoque potest non parum opinionem hanc processus iuxta I Topicorum. Aut scilicet analogum est prædicatum convertibile, aut inconvertibile, seclusa vocis communitate. Et cum constet non esse inconvertibile, - quoniam substantia ut sic se habens ad suum esse, quod ens de substantia dictum prædicat, convertitur cum substantia: et similiter quantitas sic commensurata suo esse, cum quantitate convertitur, et sic de aliis, - consequens est, quod analogum tamquam superius, de analogatis prædicari non possit. Superioris enim intentionem suscipere non potest, quod convertibile esse comprobatur.

61. Et quoniam secundum veritatem analogum ut superius praedicatur de analogatis, et non sola voce commune est eis, sed conceptu unico proportionaliter: cuius unitas ad hoc, quod praedicatum aliquod superioris rationem habeat, sufficit: quia superius nihil aliud sonat, quam unum prædicatum ad plura se extendens; unum autem non per accidens, neque aggregatione, sicut acervum lapidum; sed per se, constat esse etiam unum proportione: ideo ad huius veritatis claritatem ex extremis procedendo, sciendum est, quod quia analogum medium est inter univocum et pure æquivocum: consequens est, quod analogum aliquo modo idem, et non idem aliquo modo de suis praedicet analogatis.

Et quia praedicat aliquid abstrahens aliquo modo a suis analogatis, ut ex præmisso patet capite; consequens est, quod comparetur ad sua analogata ut maius ad minora, seu ut superius ad inferiora; licet non omnino unum secundum rationem sit, quod imponit.

62. Quod ut clarius pateat, figuraliter declaratur sic: Tam in univocis, quam in æquivocis, quam in analogis quatuor inveniuntur, scilicet duæ res ad minus, æquivocatæ, univocatæ, aut analogatae; et duae res, seu rerum rationes, aequivocationem, univocationem aut analogiam fundantes. Verbi gratia: In aequivocatione canis inveniuntur haec quatuor: scilicet canis marinus, et canis terrestris, et ratio illius, et ratio istius secundum canis nomen. In univocatione quoque animalis inveniuntur quatuor: scilicet homo, et bos, et natura sensitiva hominis et natura sensitiva bovis, quae animalis univocationem fundant. In analogia similiter entis quatuor sunt: scilicet substantia et quantitas, et substantia in quantum commensurata suo esse, et quantitas secundum quod suo esse proportionatur.

63. Et licet prima duo, scilicet aequivocata et analogata, eodem modo quantum ad propositum spectat in omnibus his distinguantur, quia ubilibet ex opposito condistincta sunt; altera tamen duo univocationem, aequivocationem et analogiam fundantia, diversimode unita aut distincta sunt.

In aequivocis namque rationes illae, puta canis marini et terrestris, sunt omnino diversae secundum rationem; et propter hoc id quod praedicat canis de marino cane, nullo modo praedicat de terrestri, et e converso; et ideo sola voce communius aut maius æquivocatis dicitur et est.

64. In univocis vero res illae, puta animalitatis in bove et animalitatis in leone, licet et numero et specie diversae sint, ratione tamen omnino eaedem sunt; ratio enim unius est omnino eadem quod ratio alterius, et, e converso; et propter hoc id quidem quod praedicat animal de homine, idem praedicat omnino de bove, et univocum dicitur et superius homine, leone boveque.

65. In analogis autem res analogiam fundantes (puta quantitas ut sic se habens ad esse, et substantia ut sic se habens ad esse), licet diversae sint et numero et specie et genere; ratione tamen eaedem sunt non omnino, sed proportionaliter; quoniam unius ratio proportionaliter eadem est alteri.

66. Et propterea, id quod praedicat analogum, puta ens de quantitate, illud idem proportionaliter praedicat de substantia, et e converso; est enim illudmet proportionaliter id quod in substantia ponit, et e converso. Et propter hoc analogum, puta ens, non sola voce communius, maius aut superius analogatis est; sed conceptu, ut dictum est, proportionaliter uno. Ita quod analogum et univocum conveniunt in hoc, quod utrumque communioris et superioris rationem habet. Differunt autem in hoc, quod illud est superius analogice seu proportionaliter, hoc vero univoce.

67. Et merito, quia fundamentum superioritatis utrobique salvatur, univocationis autem non. Fundatur enim superioritas super identitate rationis rei significatae, idest super hoc quod res significata invenitur non in hoc tantum, sed illamet non numero sed ratione invenitur in alio. Univocatio autem supra modo identitatis omnimodae scilicet identitate rationis rei significatae, idest super hoc quod ratio rei significatae in illo et in isto est eadem omnino.

68. Quamvis enim in analogis hic identitatis modus non inveniatur, quem in univocis inveniri pluries dictum est, identitas tamen ipsa rationum invenitur. Est namque identitas proportionalis, identitas quaedam. Et ideo non minus analogum (puta ens) est praedicatum superius, quam univocum (puta animal), sed alio modo: analogum enim est superius proportionaliter, quia fundatur supra identitate proportionali rationis rei significatae; univocum autem praecise et simpliciter, quia supra omnimoda identitate rationis rei significatae eius superioritas fundatur. Propter quod S. Thomas, superioritatis fundamentum aspiciens, in V Metaph. dicit, quod ens est superius ad omnia, sicut animal ad hominem et bovem.

69. Unde obiectiones ad oppositum adductae in hoc peccant, quod inter identitatem et modum identitatis non distinguunt. Fatendum enim est, quod ad hoc, quod aliquis terminus denominetur superior aut communior, oportet ut rem unam et eamdem in utroque ponat; sed sophisma consequentis committitur inferendo ex hoc: ergo oportet quod dicat rem unam et eamdem omnino. Et est semper sermo de identitate secundum rationem, seu definitionem. Identitas enim et unitas continent sub se non solum unitatem et identitatem omnimodam, sed proportionalem, quae in analogi nominis ratione salvatur. Negandum est igitur quod in analogis non praedicetur idem de uno et de alio analogato: quoniam unum et idem proportionaliter de omnibus analogatis dicitur; et propterea inter praedicata non convertibilia numerandum est. Quantitas enim licet adaequet ens de quantitate verificatum secundum rationem omnino eamdem, non tamen secundum rationem illam proportionaliter: quoniam entis ratio non alia proportionaliter ad substantiam et quantitatem se extendit. Verum quia analogum sonat identitatem proportionalem, ideo huiusmodi rationibus formaliter respondendo, nullo pacto concedendum est converti analogum cum analogato aliquo.

70. Ad materiam tamen descendendo, potest intrepide dici, quod quia analogum rationem unam tantum proportionaliter praedicat, et unum proportionaliter plura esse proportionibus similia manifestum est; dupliciter potest secundum singulas rationes ad analogata comparari. Uno modo absolute: et sic secundum singulas rationes cum singulis analogatis convertitur; quia nulla omnino una analogi ratio in duobus analogatis invenitur. Alio modo secundum identitatem proportionalem, quam habet una cum altera: et sic cum nullo analogato convertitur, quoniam omnes analogi rationes indivisae sunt proportionaliter, et una est altera proportionaliter.

Et quia, ut dictum est, analogum hanc sonat identitatem, ideo formaliter et simpliciter loquendo, analogum inconvertibile et communius praedicatum, concedendum est esse. Non tamen genus, aut species, aut proprium, aut definitio, aut differentia, aut accidens universaliter est.

Nec propterea Aristoteles diminutus fuit aut Porphyrius, quoniam praedicabile, quod unum est simpliciter, edocebant; ac per hoc inter aequivoca, analoga numerarunt.

71. Ex praedictis autem manifeste patet, quod analogum non conceptum disiunctum, nec unum praecisum inaequaliter participatum, nec unum ordine; sed conceptum unum proportione dicit et praedicat. De ordine tamen in analogis incluso inferius tractabitur. Unde cum dicitur de homine, aut albedine, aut quocumque alio, quod est ens: non est sensus, quod sit substantia, vel accidens; sed sic se habens ad esse.

72. Utor autem ly sic, quoniam de propriis nominibus proportionum ad esse in actu exercito eas importantibus, disputare nolo ad praesens; quoniam Metaphysici negotii opus hoc est, et exemplariter hic de ente loquimur. Simile siquidem est de actu, potentia, forma, materia, principio, causa, et aliis hujusmodi, indicium.