DE IMMORTALITATE ANIMAE LIBER UNUS



Index Generalis

CAPUT PRIMUM. Prima ratio, quod anima sit immortalis, quia subjectum est disciplinae quae semper est.

CAPUT II. Alia ratio, quia subjectum est rationis quae non mutatur.

CAPUT III. Viva substantia et immutabilis animus, nec si aliquo modo mutabilis, propterea mortalis fit.

CAPUT IV. Ars et ratio numerorum immutabilis quae animo non sine vita inhaerent.

CAPUT V. Animus non mutatur ut desinat esse animus.

CAPUT VI. Ratio quae incommutabilis est, sive in animo sive cum animo sit, sive animus in ea, ab ipso eodem animo separari nequit.

CAPUT VII. Nec, si per substantiam ad defectum tendit animus, ob id interit.

CAPUT VIII. Ut corpori non potest auferri quo corpus est, ita nec animo quo animus est.

CAPUT IX. Animus vita est, sic vita carere non potest.

CAPUT X. Animus non est temperatio corporis.

CAPUT XI. Animus nec per falsitatem perit veritati contrariam, etsi animi est causa veritas.

CAPUT XII. Veritati a qua est animus quod est, quatenus ipsa est, nihil contrarium.

CAPUT XIII. Animus nec in corpus convertitur.

CAPUT XIV. Nec somno, nec hujusmodi corporis affectione animae vim minui.

CAPUT XV. Rursum animam non posse in corpus mutari.

CAPUT XVI. Ne in animam quidem irrationalem rationalis anima convertitur. Anima tota est in toto corpore et singulis partibus.