IN JOANNIS EVANGELIUM TRACTATUS CXXIV



Index Generalis

ADMONITIO DE SUBSEQUENTIBUS IN JOANNEM TRACTATIBUS.

PRAEFATIO INCERTI AUCTORIS.

TRACTATUS I. In illud Joannis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc., usque ad id, Et tenebrae eam non comprehenderunt. Cap. I, V\. 1-5.

TRACTATUS II. De eo quod scriptum est, Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes, etc., usque ad id, plenum gratiae et veritatis. Cap. 1, V\. 6-14.

TRACTATUS III Ab eo quod scriptum est, Joannes testimonium perhibet de ipso, etc., usque ad id, Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Cap. I, V\ 15-18.

TRACTATUS IV. Ab eo quod scriptum est, Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes, etc., usque ad id, Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto, etc. Cap. I, V\. 19-33.

TRACTATUS V. Rursum in illud, Et ego nesciebam eum, etc. Quid novi Joannes didicerit de Domino per columbam. Cap. I, V\ 33.

TRACTATUS VI. In eumdem Evangelii locum. Quare Deus per columbae speciem ostendere voluerit Spiritum sanctum. Cap. I, V\ V\. 32, 33.

TRACTATUS VII. Ab eo quod scriptum est, Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei, usque ad id, Amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. Cap. I, V\. 34-51.

TRACTATUS VIII. Ab eo Evangelii loco, Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae; usque ad id, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Cap. II, V\. 1-4.

TRACTATUS IX. In eamdem Evangelii lectionem. Quid mysterii sit in miraculo facto in nuptiis apud Cana Galilaeae. Cap. II, V\. 1-11.

TRACTATUS X. Ab eo Evangelii loco, Post haec descendit ad Capharnaum ipse et mater ejus, etc., usque ad id, Ille autem dicebat de templo corporis sui. Cap. II, V\. 12-21.

TRACTATUS XI. Ab eo quod scriptum est, Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus; usque ad id, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Cap. II, V\. 23-25, et cap. III, V\. 1 5.

TRACTATUS XII. Ab eo Evangelii loco, Quod natum est de carne, caro est, etc., usque ad id, Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. Cap. III, V\. 6-21.

TRACTATUS XIII. Ab eo Evangelii loco, Post haec venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam teram, etc., usque ad id, Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Cap. III, V\. 22-29.

TRACTATUS XIV. Ab eo Evangelii loco, Hoc ergo gaudium meum impletum est, etc., usque ad id, Qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Cap. III, V\. 29-36.

TRACTATUS XV. Ab eo Evangelii loco, Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisaei, quia Jesus plures discipulos facit, etc., usque ad id, Et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Cap. IV, V\. 1-42.

TRACTATUS XVI. Ab eo Evangelii loco, Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam; usque ad id, Et credidit ipse, et domus ejus tota. Cap. IV, V\. 43-53.

TRACTATUS XVII. Ab eo quod scriptum est, Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam; usque ad id, Quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Cap. V, V\. 1-18.

TRACTATUS XVIII. In eum Evangelii locum, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Cap. V, V\. 19.

TRACTATUS XIX. Ab eo quod scriptum est, Non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; usque ad id, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Cap. V, V\. 19-30.

TRACTATUS XX. Rursum in illud, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Cap. V, V\. 19.

TRACTATUS XXI. Ab eo quod scriptum est, Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit; usque ad id, Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Cap. V, V\. 20-23.

TRACTATUS XXII. Ab eo quod scriptum est, Amen, amen dico vobis quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; usque ad id, Quod non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit. Cap. V, V\. 24-30.

TRACTATUS XXIII. In illam lectionem Evangelii, Si ego testimonium perhibeo de me, etc., usque ad id, Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Tum etiam repetuntur superiores lectiones jam ante tractatae, scilicet ab his verbis, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, etc. Cap. V, V\. 19-40.

TRACTATUS XXIV. Ab eo quod scriptum est, Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis; usque ad id, Hic est vere propheta qui venit in mundum. Cap. VI, V\. 1-14.

TRACTATUS XXV. Ab eo quod scriptum est, Jesus ergo cum cognovisset quod venissent ut raperent eum; usque ad id, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Cap. VI, V\. 15-44.

TRACTATUS XXVI. Ab eo quod scriptum est, Murmurabant ergo Judaei de illo, quia dixisset, Ego sum panis qui de coelo descendi; usque ad id, Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Cap. VI, V\. 41-59.

TRACTATUS XXVII. Ab eo quod scriptum est, Haec dixit in synagoga docens sabbato in Capharnaum; usque ad id, Ille enim traditurus erat eum, cum esset unus ex duodecim. Cap. VI, V\. 60-72.

TRACTATUS XXVIII. Ab eo loco Evangelii, Et post haec ambulabat Jesus in Galilaeam; usque ad id, Nemo tamen palam loquebatur de eo, propter metum Judaeorum. Cap. VII, V\. 1-13.

TRACTATUS XXIX. In illud Evangelii, Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum; usque ad id, Qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. Cap. VII, V\. 14-18.

TRACTATUS XXX. Ab eo loco, Nonne Moyses dedit vobis Legem, et nemo ex vobis facit Legem? usque ad id, Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. Cap. VII, V\. 19-24.

TRACTATUS XXXI. Ab eo loco, Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis, Nonne hic est quem quaerebant Judaei interficere; usque ad id, Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire. Cap. VII, V\. 25-36.

TRACTATUS XXXII. Ab eo loco, In novissimo autem die festivitatis stabat Jesus et clamabat, dicens, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; usque ad id, Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Cap. VII, V\. 37-39.

TRACTATUS XXXIII. Ab eo loco Evangelii, Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, etc., usque ad id, Nec ego te condemnabo; vade, et amplius noli peccare. Cap. VII, V\. 40-53, et cap. VIII, V\. 1-11.

TRACTATUS XXXIV. In illud, Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Cap. VIII, V\. 12.

TRACTATUS XXXV. Ab eo quod legitur, Dixerunt ergo Pharisaei, Tu de teipso testimonium perhibes, etc., usque ad id, Verum est testimonium meum, quia scio unde veni, et quo vado. Cap. VIII, V\. 13, 14.

TRACTATUS XXXVI. Ab eo quod scriptum est, Vos secundum carnem judicatis; ego non judico quemquam; usque ad id, Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Cap. VIII, V\. 15-18.

TRACTATUS XXXVII. Ab eo quod scriptum est, Dicebant ergo. Ubi est pater tuus? usque ad id. Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus. Cap. VIII, V\. 19, 20.

TRACTATUS XXXVIII. Ab eo quod scriptum est, Dixit ergo eis Jesus: Ego vado, et quaeretis me; usque ad id, Dixit eis Jesus: Principium, quia et loquor vobis. Cap. VIII, V\. 21-25.

TRACTATUS XXXIX. Ab eo quod scriptum est, Multa habeo de vobis loqui et judicare; usque ad id, Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. Cap. VIII, V\. 26, 27.

TRACTATUS XL. Ab eo loco, Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis; usque ad id, Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Cap. VIII, V\. 28-32.

TRACTATUS XLI. Rursum in illud, Dicebat autem Jesus ad eos qui crediderunt; usque ad id, Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Cap. VIII, V\. 31-36.

TRACTATUS XLII. Ab eo quod scriptum est, Scio quia filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere; usque ad id, Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Cap. VIII, V\. 37-47.

TRACTATUS XLIII. Ab eo quod scriptum est, Responderunt igitur Judaei et dixerunt ei; usque ad id, Tulerunt ergo lapides Judaei ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Cap. VIII, V\. 48-59.

TRACTATUS XLIV. Ab eo quod scriptum est, Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate; usque ad id, Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Cap. IX.

TRACTATUS XLV. Ab eo quod scriptum est, Amen, amen dico vobis; qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; usque ad id, Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Cap. X, V\. 1-10.

TRACTATUS XLVI. Ab eo quod scriptum est, Ego sum pastor bonus, etc., usque ad id, Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Cap. X, V\. 11-13.

TRACTATUS XLVII. Ab eo quod scriptum est, Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, etc., usque ad id, Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? Cap. X, V\. 14-21.

TRACTATUS XLVIII. Ab eo loco, Facta sunt Encaenia in Jerosolymis; usque ad id, Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant: et multi crediderunt in eum. Cap. X, V\. 22-42.

TRACTATUS XLIX. Ab eo quod legitur, Erat autem quidam languens, Lazarus; usque ad id, Abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Cap. XI, V\. 1-54.

TRACTATUS L. Ab eo loco, Proximum erat Pascha Judaeorum; usque ad id, Multi propter illum abibant, et credebant in Jesum. Cap. XI, V\ V\. 55, 56, et cap. XII, V\. 1-11.

TRACTATUS LI. Ab eo quod scriptum est, In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, etc., usque ad id, Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus. Cap. XII, V\. 12-26.

TRACTATUS LII. Ab eo quod scriptum est, Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? usque ad id, Haec locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Cap. XII, V\. 27-36.

TRACTATUS LIII. Ab eo quod scriptum est, Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; usque ad id, Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Cap. XII, V\. 37-43.

TRACTATUS LIV. Ab eo quod ait Jesus, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; usque ad id, Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Cap. XII, V\. 44-50.

TRACTATUS LV. Ab eo loco, Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus; usque ad id, Et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. Cap. XIII, V\. 1-5.

TRACTATUS LVI. Ab eo quod scriptum est, Venit ergo ad Simonem Petrum, etc., usque ad id, Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Cap. XIII, V\. 6-10.

TRACTATUS LVII. Quonam modo Ecclesia timeat inquinare pedes, dum pergit ad Christum.

TRACTATUS LVIII. Ab eo quod Dominus dicit, Et vos mundi estis, sed non omnes; usque ad id, Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Cap. XIII, V\. 10-15.

TRACTATUS LIX. Ab eo quod Dominus dicit, Amen, amen dico vobis; non est servus major domino suo; usque ad id, Qui autem me accipit, accipit eum qui misit me. Cap. XIII, V\. 16-20.

TRACTATUS LX. In illud, Cum haec dixisset Jesus turbatus est spiritu. Cap. XIII, V\. 21.

TRACTATUS LXI. Ab eo quod Dominus ait, Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me; usque ad id, Ille est cui ego tinctum panem porrexero. Cap. XIII, V\. 21-26.

TRACTATUS LXII. Ab eo quod scriptum est, Et cum tinxisset panem, dedit Judae; usque ad id, Nunc clarificatus est Filius hominis. Cap. XIII, V\. 26-31.

TRACTATUS LXIII. De eo quod Dominus ait, Nunc clarificatus est Filius hominis; usque ad id, Et continuo clarificabit eum. Cap. XIII, V\ V\. 31, 32.

TRACTATUS LXIV. In id quod Dominus dicit, Filioli, adhuc modicum vobiscum sum: quaeretis me, et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire; et vobis dico modo. Cap. XIII, V\ 33.

TRACTATUS LXV. In id quod Dominus ait, Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos invicem diligatis: in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem. Cap. XIII, V\ V\. 34, 35.

TRACTATUS LXVI. De eo quod sequitur, Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? usque ad id, Amen, amen dico tibi; non cantabit gallus, donec ter me neges. Cap. XIII, V\ 36-38.

TRACTATUS LXVII. De eo quod Dominus dicit, Non turbetur cor vestrum; usque ad id, Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Cap. XIV, V\ 1-3.

TRACTATUS LXVIII. In eamdem lectionem.

TRACTATUS LXIX. In id quod Dominus dicit, Et quo ego vado scitis, et viam scitis; usque ad id, Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Cap. XIV, V\. 4-6.

TRACTATUS LXX. De eo quod Dominus ait, Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis; usque ad id, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Cap. XIV, V\. 7-10.

TRACTATUS LXXI. In id quod Dominus dicit, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; usque ad id, Si quid petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Cap. XIV, V\ 10-14.

TRACTATUS LXXII. In eamdem lectionem.

TRACTATUS LXXIII. Item in eamdem lectionem.

TRACTATUS LXXIV De eo quod ait, Si diligitis me, mandata mea servate; usque ad id, Apud vos manebit, et in vobis erit. Cap. XIV, V\. 15-17.

TRACTATUS LXXV. De eo quod ait Jesus, Non relinquam vos orphanos; usque ad id. Et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Cap. XIV, V\ 18-21.

TRACTATUS LXXVI. De eo quod sequitur, Dicit ei Judas, non ille Iscariotes, etc., usque ad id, Sermo quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me, Patris. Cap. XIV, V\. 22-24.

TRACTATUS LXXVII. De eo quod sequitur, Haec locutus sum vobis apud vos manens; usque ad id, Pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Cap. XIV, V\. 25-27.

TRACTATUS LXXVIII. In id quod Dominus dicit, Non turbetur cor vestrum, neque formidet, etc. Cap. XIV, V\ V\. 27, 28.

TRACTATUS LXXIX. De eo quod ait, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, etc., usque ad id, Surgite, eamus hinc. Cap. XIV, V\ V\. 29-31.

TRACTATUS LXXX. De eo quod dicit, Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est; usque ad id, Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Cap. XV, V\. 1-3.

TRACTATUS LXXXI. De eo quod ait, Manete in me, et ego in vobis; usque ad id, Quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Cap. XV, V\. 4-7.

TRACTATUS LXXXII. De eo quod Dominus dicit, In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, usque ad id Et maneo in ejus dilectione. Cap. XV, V\. 8-10.

TRACTATUS LXXXIII. In haec verba, Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Cap. XV, V\ V\. 11, 12.

TRACTATUS LXXXIV. In illud, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Cap. XV, V\. 13.

TRACTATUS LXXXV. De eo quod dicit, Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis. Jam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Cap. XV, V\ V\. 14, 15.

TRACTATUS LXXXVI. De eo quod Dominus ait, Vos autem dixi amicos; usque ad id, Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Cap. XV, V\ V\. 15, 16.

TRACTATUS LXXXVII. De eo quod dicit Jesus, Haec mando vobis, ut diligatis invicem; usque ad id, Sed ego elegi vos de mundo; propterea odit vos mundus. Cap. XV, V\. 17-19.

TRACTATUS LXXXVIII. De eo quod ait Jesus, Mementote sermonis mei, etc., usque ad id, Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. Cap. XV, V\ V\. 20, 21.

TRACTATUS LXXXIX. De eo quod dicit Dominus, Si non venissem, et locutus eis fuissem; usque ad id, Qui me odit, et Patrem meum odit. Cap. XV, V\ V\. 22, 23.

TRACTATUS XC. In illud, Qui me odit, et Patrem meum odit. Cap. XV, V\. 23.

TRACTATUS XCI. In haec verba, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit; usque ad id, Quia odio habuerunt me gratis. Cap. XV, V\ V\. 24, 25.

TRACTATUS XCII. In haec verba, Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, etc. Cap. XV, V\ V\. 26, 27.

TRACTATUS XCIII. De eo quod Dominus dicit, Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini; usque ad id, Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini, quia ego dixi vobis. Cap. XVI, V\. 1-4.

TRACTATUS XCIV. De eo quod dicit Jesus, Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram; usque ad id, Si autem abiero, mittam eum ad vos. Cap. XVI, V\. 5-7.

TRACTATUS XCV. In haec verba superioris lectionis, Cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, etc. Cap. XVI, V\. 8-11.

TRACTATUS XCVI. In haec verba, Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo: cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Cap. XVI, V\ V\. 12, 13.

TRACTATUS XCVII. In eamdem lectionem.

TRACTATUS XCVIII. In eamdem lectionem.

TRACTATUS XCIX. In illud, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. Cap. XVI, V\. 13.

TRACTATUS C. In ejusdem lectionis verba postrema. Cap. XVI, V\. 13-15.

TRACTATUS CI. De eo quod Dominus dicit, Modicum et jam non videbitis me; usque ad id, Et in illo die me non rogabitis quidquam. Cap. XVI, V\. 16-23.

TRACTATUS CII. De eo quod Dominus ait, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; usque ad id, Iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Cap. XVI, V\. 23-28.

TRACTATUS CIII. De eo quod sequitur, Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris; usque ad id, Sed confidite, ego vici mundum. Cap. XVI, V\. 29-33.

TRACTATUS CIV. In id quod sequitur, Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te. Cap. XVII, V\. 1.

TRACTATUS CV. Ab eo quod Dominus ait, Ut Filius tuus clarificet te; usque ad id, Claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Cap. XVII, V\. 1-5.

TRACTATUS CVI. De eo quod Dominus dicit, Manifestavi nomen tuum hominibus; usque ad id, Et crediderunt quia tu me misisti. Cap. XVII, V\. 6-8.

TRACTATUS CVII. De eo quod dicit Jesus, Ego pro eis rogo, etc., usque ad id, Ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Cap. XVII, V\. 9-13.

TRACTATUS CVIII. De eo quod ait Jesus, Ego dedi eis sermonem tuum; usque ad id, Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. (Cap. XVII, V\. 14-19).

TRACTATUS CIX. In illud, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Cap. XVII, V\. 20.

TRACTATUS CX. De eo quod sequitur, Ut omnes unum sint, etc., usque ad id, Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. Cap. XVII, V\. 21-23.

TRACTATUS CXI. De eo quod Dominus dicit, Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; usque ad id, Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Cap. XVII, V\. 24-26.

TRACTATUS CXII. In id quod sequitur, Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis, etc.; usque ad id, Comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. Cap. XVIII, V\. 1-12.

TRACTATUS CXIII. Ab eo quod legitur, Et adduxerunt eum ad Annam primum; usque ad id, Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Cap. XVIII, V\. 13-27.

TRACTATUS CXIV. Ab eo loco, Adducunt ergo Jesum ad Caipham in praetorium; usque ad id, Ut sermo Jesu imploretur quem dixit, significans qua morte esset moriturus. Cap. XVIII, V\. 28-32.

TRACTATUS CXV. De eo quod dicitur, Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus; usque ad id, Erat autem Barabbas latro. Cap. XVIII, V\. 33-40.

TRACTATUS CXVI. In id quod sequitur, Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit; usque ad id, Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. Cap. XIX, V\. 1-16.

TRACTATUS CXVII. De eo quod sequitur, Et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum; usque ad id, Respondit Pilatus. Quod scripsi, scripsi, Cap. XIX, V\. 17 22.

TRACTATUS CXVIII. In haec verba, Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, etc. Cap. XIX, V\ V\. 23, 24.

TRACTATUS CXIX. Ab eo quod sequitur, Et milites quidem haec fecerunt; usque ad id, Et inclinato capite tradidit spiritum. Cap. XIX, V\. 24-30.

TRACTATUS CXX. Ab eo quod sequitur, Judaei ergo, quoniam parasceve erat, etc.; usque ad id, Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. Cap. XIX, V\. 31-42, et cap. XX, V\. 1-9.

TRACTATUS CXXI. De eo quod sequitur, Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli; usque ad id, Beati qui non viderunt et crediderunt. Cap. XX, V\. 10-29.

TRACTATUS CXXII. De eo quod sequitur, Multa quidem et alia signa fecit Jesus; usque ad id, Et cum tanti essent, non est scissum rete. Cap. XX, V\ V\. 30, 31, et cap. XXI, V\. 1-11.

TRACTATUS CXXIII. De eo quod dicit Jesus, Venite, prandete; usque ad id, Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Cap. XXI, V\. 12-19.

TRACTATUS CXXIV. Ab eo loco, Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me, etc., usque in finem Evangelii. Cap. XXI, V\. 19-25).