LIBER PRIMUS



Index

CONSPECTUS

PRAEFATIO. De suscepti operis consilio et argumento.

CAPUT PRIMUM. De adversariis nominis Christi, quibus in vastatione Urbis propter Christum Barbari pepercerunt .

CAPUT II. Quod nulla unquam bella ita gesta sunt, ut victores, propter deos eorum quos vicerant, parcerent victis.

CAPUT III. Quam imprudenter Romani deos penates, qui Trojam custodire non potuerant, sibi crediderunt profuturos.

CAPUT IV. De asylo Junonis in Troja, quod neminem liberavit a Graecis, et basilicis Apostolorum, quae omnes ad se confugientes a Barbaris defenderunt.

CAPUT V. De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium, quid Caesar senserit.

CAPUT VI. Quod nec Romani quidem ita ullas ceperint civitates, ut in templis earum parcerent victis.

CAPUT VII. Quod in eversione Urbis quae aspere gesta sunt, de consuetudine acciderint belli; quae vero clementer, de potentia provenerint nominis Christi.

CAPUT VIII. De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.

CAPUT IX. De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.

CAPUT X. Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.

CAPUT XI. De fine temporalis vitae, sive longioris, sive brevioris.

CAPUT XII. De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata, nil adimit.

CAPUT XIII. Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.

CAPUT XIV. De captivitate sanctorum, quibus nunquam divina solatia defuerunt.

CAPUT XV. De Regulo, in quo captivitatis, ob religionem etiam sponte tolerandae, exstat exemplum: quod tamen illi deos colenti prodesse non potuit.

CAPUT XVI. An stupris, quae etiam sanctarum forte virginum est passa captivitas, contaminari potuerit virtus animi sine voluntatis assensu.

CAPUT XVII. De morte voluntaria ob metum poenae sive dedecoris.

CAPUT XVIII. De aliena violentiarum libidine, quam in oppresso corpore meus invita perpetitur.

CAPUT XIX. De Lucretia, quae se ob illatum sibi stuprum peremit.

CAPUT XX. Nullam esse auctoritatem, quae Christianis in qualibet causa jus voluntariae necis tribuat.

CAPUT XXI. De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.

CAPUT XXII. Quod nunquam possit mors voluntaria ad magnitudinem animi pertinere.

CAPUT XXIII. Quale exemplum sit Catonis, qui se, victoriam Caesaris non ferens, interemit.

CAPUT XXIV. Quod in ea virtute, qua Regulus Catone praestantior fuit, multo magis emineant Christiani.

CAPUT XXV. Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.

CAPUT XXVI. De his quae fieri non licent, cum a sanctis facta noscuntur, qua ratione facta credenda sint.

CAPUT XXVII. An propter declinationem peccati mors spontanea appetenda sit.

CAPUT XXVIII. Quo judicio Dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.

CAPUT XXIX. Quid familia Christi respondere debeat infidelibus, cum exprobrant quod eam a furore hostium non liberaverit Christus.

CAPUT XXX. Quam pudendis prosperitatibus affluere velint qui de christianis temporibus conqueruntur.

CAPUT XXXI. Quibus vitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.

CAPUT XXXII. De scenicorum institutione ludorum.

CAPUT XXXIII. De vitiis Romanorum, quos patriae non correxit eversio.

CAPUT XXXIV. De clementia Dei, quae Urbis excidium temperavit.

CAPUT XXXV. De latentibus inter impios Ecclesiae filiis, et de falsis intra Ecclesiam christianis.

CAPUT XXXVI. De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.