LIBER SECUNDUS



Index

CONSPECTUS

CAPUT PRIMUM. De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.

CAPUT II. De his quae primo volumine expedita sunt.

CAPUT III. De assumenda historia, qua ostendatur quae mala acciderint Romanis, cum deos colerent, antequam religio christiana obcresceret.

CAPUT IV. Quod cultores deorum nulla unquam a diis suis praecepta probitatis acceperint, et in sacris eorum turpia quaeque celebraverint.

CAPUT V. De obscenitalibus, quibus Mater deûm a cultoribus suis honorabatur.

CAPUT VI. Deos Paganorum nunquam bene vivendi sanxisse doctrinam.

CAPUT VII. Inutilia esse inventa philosophica sine auctoritate divina, ubi quemquam ad vitia pronam magis movet quod dii fecerint, quam quod homines disputarint.

CAPUT VIII. De ludis scenicis, in quibus dii non offenduntur editione suarum turpitudinum, sed placantur.

CAPUT IX. Quid Romani veteres de cohibenda poetica licentia senserint, quam Graeci deorum secuti judicium, liberam esse voluerunt.

CAPUT X. Qua nocendi arte daemones velint vel falsa de se crimina, vel vera narrari.

CAPUT XI. De scenicis apud Graecos in reipublicae administrationem receptis, eo quod placatores deorum injuste ab hominibus spernerentur.

CAPUT XII. Quod Romani auferendo libertatem poetis in homines, quam dederunt in deos, melius de se, quam de diis suis senserint.

CAPUT XIII. Debuisse intelligere Romanos, quod dii eorum, qui se turpibus ludis coli expetebant, indigni essent honore divino.

CAPUT XIV. Meliorem fuisse Platonem, qui poetis locum in bene morata urbe non dederit, quam hos deos, qui se ludis scenicis voluerint honorari.

CAPUT XV. Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.

CAPUT XVI. Quod si diis ulla esset cura justitiae, ab eis Romani accipere debuerint praecepta vivendi potius, quam leges ab aliis hominibus mutuari.

CAPUT XVII. De raptu Sabinarum, aliisque iniquitatibus, quae in civitate Romana etiam laudatis viguere temporibus.

CAPUT XVIII. Quae de moribus Romanorum, aut metu compressis, aut securitate resolutis, Sallustii prodat historia.

CAPUT XIX. De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.

CAPUT XX. Quali velint felicitate gaudere, et quibus moribus vivere, qui tempora christianae religionis incusant.

CAPUT XXI. Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana republica.

CAPUT XXII. Quod diis Romanorum nulla unquam cura fuerit, ne malis moribus respublica deperiret.

CAPUT XXIII. Varietates rerum temporalium, non ex favore aut impugnatione daemonum, sed ex veri Dei pendere judicio.

CAPUT XXIV. De Syllanis actibus, quorum se daemones ostentaverunt adjutores.

CAPUT XXV. Quantum maligni spiritus ad flagitia incitent homines, cum in committendis sceleribus quasi divinam exempli sui interponunt auctoritatem.

CAPUT XXVI. De secretis daemonum monitis, quae pertinebant ad bonos mores, cum palam in sacris eorum omnis nequitia disceretur.

CAPUT XXVII. Quanta eversione publicae disciplinae Romani diis suis placandis sacraverint obscena ludorum.

CAPUT XXVIII. De Christianae religionis salubritate.

CAPUT XXIX. De abjiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.