LIBER UNDECIMUS



Index

CONSPECTUS

CAPUT PRIMUM. De ea parte operis, qua duarum civitatum, id est coelestis ac terrenae, initia et fines incipiunt demonstrari.

CAPUT II. De cognoscendo Deo, ad cujus notitiam nemo hominum pervenit, nisi per Mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum.

CAPUT III. De auctoritate canonicae Scripturae, divino Spiritu conditae.

CAPUT IV. De conditione mundi, quod nec intemporalis sit, nec novo Dei ordinata consilio, quasi postea voluerit, quod antea noluerit.

CAPUT V. Tam non esse cogitandum de infinitis temporum spatiis ante mundum, quam nec de infinitis locorum.

CAPUT VI. Creationis mundi et temporum unum esse principium, nec aliud alio praeveniri.

CAPUT VII. De qualitate primorum dierum, qui antequam sol fieret, vesperam et mane traduntur habuisse.

CAPUT VIII. Quae qualisve intelligenda sit Dei requies, qua post opera sex dierum requievit in septimo.

CAPUT IX. De Angelorum conditione quid secundum divina testimonia sentiendum sit.

CAPUT X. De simplici et incommutabili Trinitate, Patris et Filii et Spiritus sancti, unius Dei: cui non est aliud qualitas, aliud substantia.

CAPUT XI. An ejus beatitudinis, quam sancti Angeli ab initio sui semper habuerunt, etiam illos spiritus qui in veritate non steterunt, participes fuisse credendum sit.

CAPUT XII. De comparatione beatitudinis justorum, necdum tenentium promissionis divinae praemium, et primorum in paradiso hominum ante peccatum.

CAPUT XIII. An ita unius felicitatis omnes Angeli sint creati, ut neque lapsuros se possent nosse qui lapsi sunt, et post ruinam labentium perseverantiae suae praescientiam acceperint qui steterunt.

CAPUT XIV. Quo genere locutionis dictum sit de diabolo, quod in veritate non steterit, quia veritas non est in eo.

CAPUT XV. Quid sentiendum sit de eo quod scriptum est, Ab initio diabolus peccat.

CAPUT XVI. De gradibus et differentiis creaturarum, quod aliter vendit usus utilitatis, aliter ordo rationis.

CAPUT XVII. Vitium malitiae non naturam esse, sed contra naturam, cui ad peccandum non Conditor causa est, sed voluntas.

CAPUT XVIII. De pulchritudine universitatis, quae per ordinationem Dei etiam ex contrariorum fit oppositione luculentior.

CAPUT XIX. Quid sentiendum videatur de eo quod scriptum est, Divisit Deus inter lucem et tenebras.

CAPUT XX. De eo quod post discretionem lucis atque tenebrarum dictum est, Et vidit Deus lucem, quia bona est.

CAPUT XXI. De aeterna et incommutabili scientia Dei ac voluntate, qua semper illi universa quae fecit, sic placuerunt facienda, quemadmodum facta.

CAPUT XXII. De his quibus in universitate rerum a bono Creatore bene conditarum quaedam displicent, et putant nonnullam esse naturam malam.

CAPUT XXIII. De errore, in quo Origenis doctrina inculpatur.

CAPUT XXIV. De Trinitate divina, quae per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia.

CAPUT XXV. De tripartita totius philosophiae disciplina.

CAPUT XXVI. De imagine summae Trinitatis, quae secundum quemdam modum in natura etiam necdum beatificati hominis invenitur.

CAPUT XXVII. De essentia et scientia, et utriusque amore.

CAPUT XXVIII. An etiam ipsum amorem, quo et esse et scire diligimus, diligere debeamus, quo magis divinae Trinitatis imagini propinquamus.

CAPUT XXIX. De sanctorum Angelorum scientia, qua Trinitatem in ipsa ejus deitate noverunt, et qua operum causas prius in operantis arte, quam in ipsis operibus artificis intuentur.

CAPUT XXX. De senarii numeri perfectione, qui primus partium suarum quantitate completur.

CAPUT XXXI. De die septimo, in quo plenitudo et requies commendatur.

CAPUT XXXII. De opinione eorum qui Angelorum creationem anteriorem volunt esse, quam mundi.

CAPUT XXXIII. De duabus Angelorum societatibus diversis atque disparibus, quae non incongrue intelliguntur lucis et tenebrarum nominibus nuncupatae.

CAPUT XXXIV. De eo quod quidam putant, in conditione firmamenti aquarum discretarum nomine Angelos significatos, et quod quidam aquas existimant non creatas.