LIBER DUODECIMUS
Index
CONSPECTUS
CAPUT PRIMUM. De una bonorum malorumque angelorum natura.
CAPUT II. Nullam essentiam Deo esse contrariam, quia ab eo qui summe est et semper est, hoc totum videtur diversum esse quod non est.
CAPUT III. De inimicis Dei, non per naturam, sed per contrariam voluntatem, quae cum ipsis nocet, bonae utique naturae nocet: quia vitium si non nocet, non est.
CAPUT IV. De natura irrationalium, aut vita carentium, quae in suo genere atque ordine ab universitatis decore non discrepat.
CAPUT V. Quod in omni naturae specie ac modo laudabilis sit Creator.
CAPUT VI. Quae causa sit beatitudinis Angelorum bonorum, et quae causa sit miseriae angelorum malorum.
CAPUT. VII. Causam efficientem malae voluntatis non esse quaerendam.
CAPUT VIII. De amore perverso, quo voluntas ab incommutabili bono ad commutabile bonum deficit.
CAPUT IX. An sancti Angeli quem habent creatorem naturae, eumdem habeant bonae voluntatis auctorem per Spiritum sanctum in eis charitate diffusa.
CAPUT X. De falsitate ejus historiae, quae multa millia annorum praeteritis temporibus adscribat.
CAPUT XI. De his qui hunc quidem mundum non sempiternum putant, sed aut innumerabiles, aut eumdem unum certa conclusione saeculorum semper nasci et resolvi opinantur.
CAPUT XII. Quid respondendum sit his, qui primam conditionem hominis tardam esse causantur.
CAPUT XIII. De revolutione saeculorum, quibus certo fine conclusis, universa semper in eumdem ordinem eamdemque speciem reditura quidam philosophi crediderunt.
CAPUT XIV. De temporali conditione generis humani, quam Deus nec novo consilio constituerit, nec mutabili voluntate.
CAPUT XV. An ut Deus semper, etiam dominus fuisse semper intelligatur, credendum sit creaturam quoque nunquam defuisse cui dominaretur: et quomodo dicatur semper creatum, quod dici non potest coaeternum.
CAPUT XVI. Quomodo intelligenda sit promissa homini a Deo vita aeterna ante tempora aeterna.
CAPUT XVII. Quid de incommutabili consilio aut voluntate Dei fides sana defendat, contra ratiocinationes eorum qui opera Dei ex aeternitate repetita per eosdem semper volunt saeculorum redire circuitus.
CAPUT XVIII. Contra eos qui dicunt, ea quae infinita sunt nec Dei posse scientia comprehendi.
CAPUT XIX. De saeculis saeculorum.
CAPUT XX. De impietate eorum qui asserunt animas summae veraeque beatitudinis participes, iterum atque iterum per circuitus temporum ad easdem miserias laboresque redituras.
CAPUT XXI. De conditione unius primi hominis, atque in eo generis humani.
CAPUT XXII. Quod praescierit Deus hominem, quem primum condidit, peccaturum; simulque praeviderit quantum piorum populum ex ejus genere in angelicum consortium sua esset gratia translaturus.
CAPUT XXIII. De natura humanae animae creatae ad imaginem Dei.
CAPUT XXIV. An ullius vel minimae creaturae possint dici Angeli creatores.
CAPUT XXV. Omnem naturam et omnem speciem universae creaturae nonnisi opere Dei formari.
CAPUT XXVI. De Platonicorum opinione, qua putaverunt angelos quidem a Deo conditos, sed ipsos esse humanorum corporum conditores.
CAPUT XXVII. In primo homine exortam fuisse omnem plenitudinem generis humani, in qua praevidit Deus quae pars honoranda esset praemio, quae damnanda supplicio.