LIBER DECIMUS TERTIUS



Index

CONSPECTUS

CAPUT PRIMUM. De lapsu primi hominis, per quem est contracta mortalitas.

CAPUT II. De ea morte quae animae semper utcumque victurae accidere potest, et ea cui corpus obnoxium est.

CAPUT III. Utrum mors, quae per peccatum primorum hominum in omnes homines pertransiit, etiam sanctis poena peccati sit.

CAPUT IV. Cur ab his qui per gratiam regenerationis absoluti sunt a peccato, non auferatur mors, id est, poena peccati.

CAPUT V. Quod sicut iniqui male utuntur lege quae bona est, ita et justi bene utuntur morte quae mala est.

CAPUT VI. De generalis mortis malo, quo animae et corporis societas separatur.

CAPUT VII. De morte, quam non regenerati pro Christi confessione suscipiunt.

CAPUT VIII. Quod in sanctis primae mortis pro veritate susceptio, secundae sit mortis absolutio.

CAPUT IX. Tempus mortis, quo vitae sensus aufertur, in morientibus, an in mortuis esse dicendum sit.

CAPUT X. De vita mortalium, quae mors potius quam vita dicenda est.

CAPUT XI. An quisquam simul et vivens esse possit, et mortuus.

CAPUT XII. Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum ejus transgrederentur, fuerit comminatus.

CAPUT XIII. Praevaricatio primorum hominum, quam primam senserit poenam.

CAPUT XIV. Qualis homo sit factus a Deo, et in quam sortem deciderit suae voluntatis arbitrio.

CAPUT XV. Quod Adam peccans prius reliquerit Deum, quam relinqueretur a Deo; et primam fuisse animae mortem a Deo recessisse.

CAPUT XVI. De philosophis, qui animae separationem a corpore non putant esse poenalem, cum Plato inducat summum Deum diis minoribus promittentem, quod nunquam sint corporibus exuendi.

CAPUT XVII. Contra eos qui asserunt, terrena corpora incorruptibilia fieri et aeterna non posse.

CAPUT XVIII. De terrenis corporibus, quae philosophi affirmant in coelestibus esse non posse; quia quod terrenum est, naturali pondere vocetur ad terram.

CAPUT XIX. Contra eorum dogmata, qui primos homines, si non peccassent, immortales futuros fuisse non credunt.

CAPUT XX. Quod caro sanctorum, quae nunc requiescit in spe, in meliorem reparanda sit qualitatem, quam fuit primorum hominum ante peccatum.

CAPUT XXI. De paradiso, in quo primi homines fuerant, quod recte possit significatione ejus spirituale aliquid intelligi, salva veritate narrationis historicae de corporali loco.

CAPUT XXII. De corporibus sanctorum post resurrectionem, quae sic spiritualia erunt, ut non in spiritum caro vertatur.

CAPUT XXIII. Quid intelligendum sit de corpore animali et de corpore spirituali: aut qui moriuntur in Adam, qui vero vivificantur in Christo.

CAPUT XXIV. Qualiter accipienda sit vel illa insufflatio, in qua primus homo factus est in animam viventem; vel illa quam Dominus fecit, dicens, Accipite Spiritum sanctum.