LIBER QUARTUS DECIMUS



Index

CONSPECTUS

CAPUT PRIMUM. Per inobedientiam primi hominis in secundae mortis perpetuitatem ruituros omnes fuisse, nisi multos Dei gratia liberaret.

CAPUT II. De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi sit intelligenda vitiis.

CAPUT III. Peccati causam ex anima, non ex carne prodiisse, et corruptionem ex peccato contractam, non peccatum esse, sed poenam.

CAPUT IV. Quid sit secundum hominem, quidve secundum Deum vivere.

CAPUT V. Quod de corporis animaeque natura tolerabilior quidem Platonicorum quam Manichaeorum sit opinio; sed et ipsi reprobantur, quoniam vitiorum causas naturae carnis adscribunt.

CAPUT VI. De qualitate voluntatis humanae, sub cujus judicio affectiones animi aut pravae habentur, aut rectae.

CAPUT VII. Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras Litteras inveniri.

CAPUT VIII. De tribus perturbationibus, quas in animo sapientis Stoici esse voluerunt, excluso dolore sive tristitia, quam virtus animi sentire non debeat.

CAPUT IX. De perturbationibus animi, quarum affectus rectos habet vita justorum.

CAPUT X. An primos homines in paradiso constitutos nullis perturbationibus, priusquam deliquerint, affectos fuisse credendum sit.

CAPUT XI. De lapsu primi hominis, in quo bene condita natura est, nec potest nisi a suo Auctore reparari.

CAPUT XII. De qualitate primi peccati per hominem admissi.

CAPUT XIII. Quod in praevaricatione Adae ad opus malum voluntas praecessit mala.

CAPUT XIV. De superbia transgressionis, quae ipsa fuit transgressione deterior.

CAPUT XV. De justitia retributionis, quam primi homines pro sua inobedientia receperunt.

CAPUT XVI. De libidinis malo, cujus nomen cum multis vitiis congruat, proprie tamen motibus obscenis corporis adscribitur.

CAPUT XVII. De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque viderunt.

CAPUT XVIII. De pudore concubitus, non solum vulgari, sed etiam conjugali.

CAPUT XIX. Quod partes irae atque libidinis tam vitiose moventur, ut eas necesse sit frenis sapientiae cohiberi, quae in illa ante peccatum naturae sanitate non fuerunt.

CAPUT XX. De vanissima turpitudine Cynicorum.

CAPUT XXI. De benedictione multiplicandae fecunditatis humanae ante peccatum, quam praevaricatio non adimeret, et cui libidinis morbus accesserit.

CAPUT XXII. De copula conjugali a Deo primitus instituta, atque benedicta.

CAPUT XXIII. An etiam in paradiso generandum fuisset, si nemo peccasset; vel utrum contra actum libidinis pugnatura illic fuisset traditio castitatis.

CAPUT XXIV. Quod insontes homines et merito obedientiae in paradiso permanentes, ita genitalibus membris fuissent usuri ad generationem prolis, sicut caeteris ad arbitrium voluntatis.

CAPUT XXV. De vera beatitudire, quam temporalis vita non obtinet.

CAPUT XXVI. Quod felicitas in paradiso viventium sine erubescendo appetitu generandi officium credenda sit implere potuisse.

CAPUT XXVII. De peccatoribus et angelis et hominibus, quorum perversitas non perturbat providentiam Dei.

CAPUT XXVIII. De qualitate duarum civitatum, terrenae atque coelestis.