LIBER QUINTUS DECIMUS
Index
CONSPECTUS
CAPUT PRIMUM. De duobus ordinibus generationis humanae in diversos fines ab initio procurrentis.
CAPUT II. De filiis carnis, et filiis promissionis.
CAPUT III. De sterilitate Sarrae, quam Dei gratia fecundavit.
CAPUT IV. De terrenae civitatis vel concertatione, vel pace.
CAPUT V. De primo terrenae civitatis auctore fratricida, cujus impietati Romanae urbis conditor germani caede responderit.
CAPUT VI. De languoribus, quos ex poena peccati etiam cives civitatis Dei in hujus vitae peregrinatione patiuntur, et a quibus Deo medente sanantur.
CAPUT VII. De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec Dei sermo revocavit.
CAPUT VIII. Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet civitatem.
CAPUT IX. De longa vita hominum, quae fuit ante diluvium, et de ampliore humanorum corporum forma.
CAPUT X. De differentia qua inter hebraeos et nostros codices videntur annorum numeri dissonare.
CAPUT XI. De annis Mathusalem, cujus aetas quatuordecim annis diluvium videtur excedere.
CAPUT XII. De opinione eorum, qui primorum temporum homines tam longaevos, quam scribitur, fuisse non credunt.
CAPUT XIII. An in dinumeratione annorum, Hebraeorum magis quam Septuaginta interpretum sit sequenda auctoritas.
CAPUT XIV. De parilitate annorum, qui iisdem quibus nunc spatiis et in prioribus saeculis cucurrerunt.
CAPUT XV. An credibile sit, primi saeculi viros usque ad eam aetatem, qua filios generasse referuntur, a concubitu continuisse.
CAPUT XVI. De jure conjugiorum, quod dissimile a subsequentibus matrimoniis habuerint prima connubia.
CAPUT XVII. De duobus ex uno genitore procreatis patribus atque principibus.
CAPUT XVIII. Quid significatum sit in Abel, et Seth, et Enos, quod appareat ad Christum et corpus ejus, id est Ecclesiam, pertinere.
CAPUT XIX. De significatione quae in Enoch translatione monstratur.
CAPUT XX. De eo quod Cain successio in octo ab Adam generationes clauditur, et in posteris ab eodem patre Adam Noe decimus invenitur.
CAPUT XXI. Qua ratione commemorato Enoch, qui fuit filius Cain, totius generationis ejus usque ad diluvium sit continuata narratio; commemorato autem Enos, qui fuit filius Seth, ad conditionis humanae principium sit reditum.
CAPUT XXII. De lapsu filiorum Dei alienigenarum mulierum amore captorum, unde et omnes, exceptis octo hominibus, diluvio perire meruerunt.
CAPUT XXIII. An credendum sit angelos substantiae spiritualis, amore speciosarum mulierum captos, earumdem iniisse conjugia, ex quibus gigantes sint creati.
CAPUT XXIV. Quomodo intelligendum sit, quod de eis qui diluvio perdendi erant, Dominus dixit, Erunt dies eorum centum viginti anni.
CAPUT XXV. De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.
CAPUT XXVI. Quod arca quam Noe jussus est facere, in omnibus Christum Ecclesiamque significet
CAPUT XXVII. De arca atque diluvio, nec illis esse consentiendum, qui solam historiam recipiunt sine allegorica significatione; nec illis qui solas figuras defendunt repudiata historica veritate.