LIBER DECIMUS SEXTUS



Index

CAPUT PRIMUM. An post diluvium, a Noe usque ad Abraham, aliquae familiae secundum Deum viventium reperiantur.

CAPUT II. Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.

CAPUT III. De generationibus trium filiorum Noe.

CAPUT IV. De diversitate linguarum, principioque Babylonis.

CAPUT V. De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.

CAPUT VI. Qualis intelligenda sit esse locutio, qua Deus Angelis loquitur.

CAPUT VII. An omne bestiarum genus etiam remotissimae a terris insulae ex eo numero acceperint, qui in arca a diluvii inundatione servatus est.

CAPUT VIII. An ex propagine Adam vel filiorum Noe quaedam genera hominum monstrosa prodierint.

CAPUT IX. An inferiorem partem terrae, quae nostrae habitationi contraria est, Antipodas habere credendum sit.

CAPUT X. De generatione Sem, in cujus progenie tendens ad Abraham civitatis Dei ordo dirigitur.

CAPUT XI. Quod ea primitus lingua in usu hominum fuerit, quae postea Hebraea ab Heber nomine nuncupata est, et in cujus familia remansit, cum diversitas esset facta linguarum.

CAPUT XII. De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis novus ordo contexitur.

CAPUT XIII. Quae ratio fecisse videatur, ut in transmigratione Tharae, qua Chaldaeos deserens in Mesopotamiam transiit, nulla filii ejus Nachor facta sit mentio.

CAPUT XIV. De annis Tharae, qui in Charra vitae suae tempus implevit.

CAPUT XV. De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum Dei exiit de Charra.

CAPUT XVI. De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.

CAPUT XVII. De tribus excellentioribus gentium regnis, quorum unum, id est Assyriorum, jam Abraham genito sublimius eminebat.

CAPUT XVIII. De iterato alloquio Dei ad Abraham, quo ei et semini ejus Chanaan terra promittitur.

CAPUT XIX. De Sarrae pudicitia in Aegypto per Deum custodita, quam Abraham non uxorem suam esse dixerat, sed sororem.

CAPUT XX. De secessione Lot et Abrahae, quae illis salva charitate complacuit.

CAPUT XXI. De tertia promissione Dei, qua terram Chanaan Abrahae et semini ejus in perpetuum pollicetur.

CAPUT XXII. De superatis ab Abraham hostibus Sodomorum, quando et Lot de captivitate eripuit, et a Melchisedech sacerdote benedictus est.

CAPUT XXIII. De verbo Domini ad Abraham, quo ei promittitur secundum multitudinem stellarum multiplicanda posteritas; quod credens justificatus est adhuc in praeputio constitutus.

CAPUT XXIV. De significatione sacrificii, quod Abraham offerre praeceptus est, cum poposcisset ut de his quae crediderat , doceretur.

CAPUT XXV. De Agar ancilla Sarrae. quam eadem Sarra Abrahae voluit esse concubinam.

CAPUT XXVI. De testificatione Dei ad Abraham, qua eidem seni de sterili Sarra filium spondet, patremque eum gentium statuit, et promissi fidem sacramento circumcisionis obsignat.

CAPUT XXVII. De masculo, qui si octavo die non fuerit circumcisus, perit anima ejus, quia testamentum Dei dissipavit.

CAPUT XXVIII. De commutatione nominum Abrahae et Sarrae, qui cum ob unius sterilitatem, ob utriusque autem senectutem generare non possent, munus fecunditatis indepti sunt.

CAPUT XXIX. De tribus viris vel angelis, in quibus ad quercum Mambre apparuisse Abrahae Dominus indicatur.

CAPUT XXX. De Lot a Sodomis liberato, atque eisdem coelesti igne consumptis; et de Abimelech; cujus concupiscentia castitati Sarrae nocere non potuit.

CAPUT XXXI. De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.

CAPUT XXXII. De obedientia et fide Abrahae, qua per oblationem immolandi filii probatus est, et de morte Sarrae.

CAPUT XXXIII. De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.

CAPUT XXXIV. Quid intelligendum sit in eo quod Abraham post mortem Sarrae accepit uxorem Cethuram.

CAPUT XXXV. De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicaverit divina responsio.

CAPUT XXXVI. De oraculo et benedictione, quam Isaac non aliter quam pater ipsius, merito ejusdem dilectus , accepit.

CAPUT XXXVII. De his quae in Esau et Jacob mystice praefigurabantur.

CAPUT XXXVIII. De misso Jacob in Mesopotamiam ad accipiendam uxorem, et de visione quam in itinere somniavit, et de quatuor ipsius feminis, cum unam petiisset uxorem.

CAPUT XXXIX. Quae ratio fuerit ut Jacob etiam Israel cognominaretur.

CAPUT XL. Quomodo Jacob cum septuaginta quinque animabus Aegyptum narretur ingressus; cum plerique ex his qui commemorantur, tempore posteriore sint geniti.

CAPUT XLI. De benedictione, quam Jacob in Judam filium suum promisit.

CAPUT XLII. De filiis Joseph, quos Jacob prophetica manuum suarum transmutatione benedixit.

CAPUT XLIII. De temporibus Moysi, et Jesu Nave, ac Judicum, atque exinde Regum, quorum quidem Saül primus est, sed David praecipuus et sacramento habetur et merito.