LIBER DECIMUS SEPTIMUS
Index
CONSPECTUS
CAPUT PRIMUM. De temporibus Prophetarum.
CAPUT II. Quo tempore sit impleta promissio Dei de terra Chanaan, quam in possessionem etiam Israel carnalis accepit.
CAPUT III. De tripartitis significationibus Prophetarum, quae nunc ad terrenam, nunc ad coelestem Jerusalem, nunc autem ad utramque referuntur.
CAPUT IV. De praefigurata commutatione Israelitici regni et sacerdotii, et de his quae Anna mater Samuelis, personam gerens Ecclesiae, prophetavit.
CAPUT V. De his quae ad Heli sacerdotem homo Dei prophetico locutus est spiritu, significans sacerdotium, quod secundum Aaron institutum fuerat, auferendum.
CAPUT VI. De Judaico sacerdotio et regno, quae cum in aeternum dicantur statuta , non permanent; ut alia intelligantur, quorum spondetur aeternitas .
CAPUT VII. De disruptione regni Israelitici, qua praefiguratur perpetua divisio Israelis spiritualis ab Israele carnali.
CAPUT VIII. De promissionibus ad David in filio ejus, quae nullatenus in Salomone, sed plenissime inveniuntur in Christo.
CAPUT IX. Quam similis in Psalmo octogesimo octavo sit prophetia de Christo, his quae in Regnorum libris Nathan prophetante promittuntur.
CAPUT X. Quam diversa acta sint in regno terrenae Jerusalem, ab his quae promiserat Deus, ut intelligeretur promissionis veritas ad alterius Regis et regni gloriam pertinere.
CAPUT XI. De substantia populi Dei, quae per susceptionem carnis in Christo est: qui solus eruendi ab inferis animam suam habuit potestatem.
CAPUT XII. Ad quorum personam pertinere intelligenda sit flagitatio promissorum, de quibus in Psalmo dicitur, Ubi sunt misericordiae tuae, Domine, antiquae, etc.
CAPUT XIII. An promissae pacis veritas illis temporibus possit adscribi, quae sub Salomone fluxerunt.
CAPUT XIV. De studio David in dispositione mysterioque Psalmorum.
CAPUT XV. An omnia quae in Psalmis de Christo et Ecclesia prophetantur, ad contextum hujus operis coaptanda sint.
CAPUT XVI. De his quae in quadragesimo quarto Psalmo ad Christum et Ecclesiam pertinentia, aut aperte dicuntur, aut tropice.
CAPUT XVII. De his quae ad sacerdotium Christi in Psalmo centesimo nono, et de his quae in Psalmo vigesimo primo ad passionem ipsius spectant.
CAPUT XVIII. De Psalmo tertio, et de quadragesimo, et de quinto decimo, et de sexagesimo septimo, in quibus mors et resurrectio Domini prophetantur.
CAPUT XIX. De Psalmo sexagesimo octavo, in quo Judaeorum pertinax infidelitas declaratur.
CAPUT XX. De regno ac merito David, et de filio ipsius Salomone, eaque prophetia quae ad Christum pertinens invenitur, vel in eis libris qui scriptis ipsius copulantur, vel in eis quos ipsius esse non dubium est.
CAPUT XXI. De regibus post Salomonem, sive in Juda, sive in Israel.
CAPUT XXII. De Jeroboam, qui impietate idololatriae subditum sibi populum profanavit, in quo tamen non destitit Deus et Prophetas inspirare , et multos ab idololatriae crimine custodire.
CAPUT XXIII. De vario utriusque regni Hebraeorum statu, donec ambo populi in captivitatem diverso tempore ducerentur, revocato postea Juda in regnum suum, quod novissime in Romanorum transiit potestatem.
CAPUT XXIV. De Prophetis qui vel apud Judaeos postremi fuerunt, vel quos circa tempus nativitatis Christi evangelica prodit historia.