LIBER DECIMUS OCTAVUS
Index
CONSPECTUS
CAPUT PRIMUM. De his quae usque ad tempora Salvatoris decem et septem voluminibus disputata sunt.
CAPUT II. De terrenae civitatis regibus atque temporibus, quibus ab exortu Abrahae sanctorum tempora supputata conveniunt.
CAPUT III. Quibus regnantibus apud Assyrios atque Sicyonios Abrahae centenario Isaac de promissione sit natus, vel ipsi Isaac sexagenario Esau et Jacob gemini de Rebecca sint editi.
CAPUT IV. De temporibus Jacob et filii ejus Joseph.
CAPUT V. De Api rege Argivorum, quem Aegyptii Serapim nominatum divino honore coluerunt.
CAPUT VI. Quo regnante apud Argivos, quove apud Assyrios, Jacob in Aegypto sit mortuus.
CAPUT VII. Quorum regum tempore Joseph in Aegypto defunctus sit.
CAPUT VIII. Quorum regum aetate Moyses natus sit, et quorum deorum iisdem temporibus sit orta religio.
CAPUT IX. Quando Atheniensium civitas sit condita, et quam causam nominis ejus Varro perhibeat.
CAPUT X. Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi, et de diluvio Deucalionis.
CAPUT XI. Quo tempore Moyses populum de Aegypto eduxerit; et de Jesu Nave, qui eidem successit, quorum regum aetate sit mortuus.
CAPUT XII. De sacris falsorum deorum, quae reges Graeciae illis temporibus instituerunt, quae ab exitu Israel ex Aegypto usque ad obitum Jesu Nave dinumerantur.
CAPUT XIII. Qualium fabularum figmenta exorta sint eo tempore, quo Hebraeis Judices praeesse coeperunt.
CAPUT XIV. De theologicis poetis.
CAPUT XV. De occasu regni Argivorum, quo tempore apud Laurentes Picus Saturni filius regnum patris primus accepit.
CAPUT XVI. De Diomede post Trojae excidium in deos relato, cujus socii traditi sunt in volucres esse conversi.
CAPUT XVII. De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.
CAPUT XVIII. Quid credendum sit de transformationibus, quae arte daemonum hominibus videntur accidere
CAPUT XIX. Quod eo tempore Aeneas in Italiam venerit, quo Labdon Judex praesidebat Hebraeis.
CAPUT XX. De successione ordinis regii apud Israelitas post Juidcium tempora.
CAPUT XXI. De regibus Latii, quorum primus Aeneas, et duodecimus Aventinus dii facti sunt.
CAPUT XXII. Quod eo tempore Roma sit condita, quo regnum Assyriorum intercidit, et quo Ezechias regnabat in Juda .
CAPUT XXIII. De Sibylla Erythraea, quae inter alias Sibyllas cognoscitur de Christo evidentia multa cecinisse.
CAPUT XXIV. Quod regnante Romulo septem Sapientes claruerint, quo tempore decem tribus quae Israel dicebantur, in captivitatem a Chaldaeis ductae sunt, idemque Romulus mortuus divino honore donatus est.
CAPUT XXV. Qui philosophi enituerint regnante apud Romanos Tarquinio Prisco, apud Hebraeos Sedechia, cum Jerusalem capta est, templumque subversum.
CAPUT XXVI. Quod eo tempore, quo impletis septuaginta annis Judaeorum est resoluta captivitas Romani, quoque a dominatu sunt regio liberati.
CAPUT XXVII. De temporibus Prophetarum, quorum oracula habentur in libris; quique tunc de vocatione Gentium multa cecinerunt, quando Romanum regnum coepit, Assyriumque defecit.
CAPUT XXVIII. De his quae ad Evangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetaverint.
CAPUT XXIX. Quae ab Isaia de Christo et Ecclesia sint praedicta.
CAPUT XXX. Quae Michaeas, et Jonas et Joel novo Testamento congruentia prophetaverint.
CAPUT XXXI. Quae in Abdia, in Naum, et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.
CAPUT XXXII. De prophetia quae in Oratione Ambacu et Cantico continetur.
CAPUT XXXIII. De Christo et vocatione Gentium quae Jeremias et Sophonias prophetico Spiritu sint praefati.
CAPUT XXXIV. De prophetia Danielis et Ezechielis, quae in Christum Ecclesiamque concordat.
CAPUT XXXV. De trium prophetarum vaticinio, id est, Aggaei, Zachariae et Malachiae.
CAPUT XXXVI. De Esdra et libris Machabaeorum.
CAPUT XXXVII. Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inveniatur antiquior.
CAPUT XXXVIII. Quod quaedam sanctorum scripta ecclesiasticus canon propter nimiam non receperit vetustatem, ne per occasionem eorum falsa veris insererentur.
CAPUT XXXIX. De hebraicis litteris, quae nunquam in suae linguae proprietate non fuerint.
CAPUT XL. De Aegyptiorum mendacissima vanitate, quae antiquitati scientiae suae centum millia adscribit annorum.
CAPUT XLI. De philosophicarum opinionum dissensionibus, et canonicarum apud Ecclesiam concordia Scripturarum.
CAPUT XLII. Qua dispensatione providentiae Dei Scripturae sacrae Veteris Testamenti ex hebraeo in graecum eloquium translatae sint, ut Gentibus innotescerent.
CAPUT XLIII. De auctoritate Septuaginta interpretum, quae, salvo honore hebraei stili, omnibus sit interpretibus praeferenda.
CAPUT XLIV. Quid intelligendum sit de Ninivitarum excidio, cujus denuntiatio in hebraeo quadraginta dierum spatio tenditur, in Septuaginta autem tridui brevitate concluditur.
CAPUT XLV. Quod post instaurationem templi prophetas Judaei habere destiterint, et exinde usque ad nativitatem Christi continuis adversitatibus sint afflicti, ut probaretur alterius templi aedificationem propheticis vocibus fuisse promissam.
CAPUT XLVI. De ortu Salvatoris nostri, secundum quod Verbum caro factum est; et de dispersione Judaeorum per omnes gentes, sicut fuerat prophetatum.
CAPUT XLVII. An ante tempora christiana aliqui fuerint extra Israeliticum genus, qui ad coelestis civitatis consortium pertinerent.
CAPUT XLVIII. Prophetiam Aggaei, qua dixit majorem futuram gloriam domus Dei, quam primum fuisset, non in reaedificatione templi, sed in Ecclesia Christi esse completam.
CAPUT XLIX. De indiscreta multiplicatione Ecclesiae, qua in hoc saeculo multi reprobi miscentur electis.
CAPUT L. De praedicatione Evangelii, quae per passiones praedicantium clarior et potentior facta est.
CAPUT LI. Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.
CAPUT LII. An credendum sit, quod quidam putant, impletis decem persecutionibus quae fuerunt, nullam jam superesse praeter undecimam, quae in ipso Antechristi tempore sit futura.
CAPUT LIII. De tempore novissimae persecutionis occulto.
CAPUT LIV. De stultissimo mendacio Paganorum, quo christianam religionem non ultra trecentos sexaginta quinque annos mansuram esse finxerunt.