LIBER DECIMUS NONUS



Index

CONSPECTUS

CAPUT PRIMUM. Quod in quaestione, quam de finibus bonorum et malorum philosophica disputatio ventilavit, ducentas octoginta et octo sectas esse posse Varro perspexerit.

CAPUT II. Quomodo, remotis omnibus differentiis, quae non sectae, sed quaestiones sunt, ad tripartitam summi boni definitionem Varro perveniat, quarum tamen una sit eligenda.

CAPUT III. De tribus sectis summum hominis bonum quaerentibus, quam eligendam Varro definiat, sequens veteris Academiae, Antiocho auctore, sententiam.

CAPUT IV. De summo bono et summo malo quid Christiani sentiant contra philosophos, qui summum bonum in se sibi esse dixerunt.

CAPUT V. De sociali vita, quae cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subvertitur.

CAPUT VI. De errore humanorum judiciorum, cum veritas latet.

CAPUT VII. De diversitate linguarum, qua societas hominum dirimitur; et de miseria bellorum, etiam quae justa dicuntur.

CAPUT VIII. Quod amicitia bonorum secura esse non possit, dum a periculis quae in hac vita sunt, trepidari necesse sit.

CAPUT IX. De amicitia sanctorum Angelorum, quae homini in hoc mundo non potest esse manifesta, propter fallaciam daemonum, in quos inciderunt qui multos sibi deos colendos putarunt.

CAPUT X. Quis fructus sanctis de superata hujus vitae tentatione paratus sit .

CAPUT IX. De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis est, id est vera perfectio.

CAPUT XII. Quod etiam bellantium saevitia omnesque hominum inquietudines ad pacis finem cupiant pervenire, sine cujus appetitu nulla natura sit.

CAPUT XIII. De pace universali, quae inter quaslibet perturbationes privari non potest lege naturae, dum sub justo judice ad id quisque pervenit ordinatione, quod meruit voluntate.

CAPUT XIV. De ordine ac lege, sive coelesti, sive terrena, per quam societati humanae etiam dominando consulitur, cui et consulendo servitur.

CAPUT XV. De libertate naturali, et de servitute, cujus prima causa peccatum est, qua homo malae voluntatis etiamsi non est mancipium alterius hominis, servus est propriae libidinis.

CAPUT XVI. De aequo jure dominandi

CAPUT XVII. Unde coelestis societas cum terrena civitate pacem habeat, et unde discordiam.

CAPUT XVIII. Quam diversa sit Academiae novae ambiguitas a constantia fidei christianae.

CAPUT XIX. De habitu et moribus populi christiani.

CAPUT XX. Quod cives sanctorum in vitae hujus tempore spe beati sint.

CAPUT XXI. An secundum definitiones Scipionis, quae in dialogo Ciceronis sunt, unquam fuerit Romana respublica.

CAPUT XXII. An verus sit Deus, cui Christiani serviunt, cui soli debeat sacrificari.

CAPUT XXIII. Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.

CAPUT XXIV. Qua definitione constet populi et reipublicae nuncupationem recte sibi non solum Romanos, sed etiam regna alia vindicare.

CAPUT XXV. Quod non possint ibi verae esse virtutes, ubi non est vera religio.

CAPUT XXVI. De pace populi alienati a Deo, qua utitur ad pietatem populus Dei, dum in hoc peregrinus est mundo.

CAPUT XXVII. De pace servientium Deo, cujus perfecta tranquillitas in hac temporali vita non potest apprehendi.

CAPUT XXVIII. In quem finem venturus sit exitus impiorum.