LIBER VIGESIMUS
Index
CONSPECTUS
CAPUT PRIMUM. Quod quamvis omni tempore Deus judicet, in hoc tamen libro de novissimo ejus judicio sit proprie disputandum.
CAPUT II. De varietate rerum humanarum, cui non potest dici deesse judicium Dei, quamvis nequeat vestigari.
CAPUT III. Quid in libro Ecclesiaste Salomon de his quae in hac vita et bonis et malis sunt communia, disputarit.
CAPUT IV. Quod ad disserendum de novissimo judicio Dei, Novi primum Testamenti, ac deinde Veteris testimonia prolaturus sit.
CAPUT V. Quibus sententiis Domini Salvatoris divinum judicium futurum in fine saeculi declaretur.
CAPUT VI. Quae sit prima resurrectio, quae secunda.
CAPUT VII. De duabus resurrectionibus et de mille annis quid in Apocalypsi Joannis scriptum sit, et quid de eis rationabiliter sentiatur.
CAPUT VIII. De alligatione et solutione diaboli.
CAPUT IX. Quod sit regnum sanctorum cum Christo per mille annos, et in quo discernatur a regno aeterno.
CAPUT X. Quid respondendum sit eis, qui putant resurrectionem ad sola corpora, non etiam ad animas pertinere.
CAPUT XI. De Gog et Magog, quos ad persequendam Ecclesiam Dei, solutus prope finem saeculi diabolus incitabit.
CAPUT XII. An ad ultimum supplicium pertineat impiorum, quod descendisse ignis de coelo, et eosdem comedisse memoratur.
CAPUT XIII. An tempus persecutionis Antichristi mille annis annumerandum sit .
CAPUT XIV. De damnatione diaboli cum suis, et per recapitulationem de resurrectione corporea omnium mortuorum, et de judicio ultimae retributionis.
CAPUT XV. Qui sint mortui, quos ad judicium exhibuit mare, vel quos mors et inferi reddiderunt.
CAPUT XVI. De coelo novo, et terra nova.
CAPUT XVII. De Ecclesiae glorificatione sine fine post finem .
CAPUT XVIII. Quid apostolus Petrus de novissimo Dei judicio praedicarit.
CAPUT XIX. Quid apostolus Paulus Thessalonicensibus scripserit de manifestatione Antichristi, cujus tempus dies Domini subsequetur.
CAPUT XX. Quid idem apostolus in prima ad eosdem Epistola de resurrectione mortuorum docuerit.
CAPUT XXI. Quid Isaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione judicii sit locutus.
CAPUT XXII. Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum.
CAPUT XXIII. Quid prophetaverit Daniel de persecutione Antichristi, et de judicio Dei, regnoque sanctorum.
CAPUT XIV. In Psalmis Davidicis quae de fine saeculi hujus et novissimo Dei judicio prophetentur.
CAPUT XXV. De prophetia Malachiae qua Dei judicium ultimum declaratur, et quorumdam dicitur per purificatorias poenas facienda mundatio.
CAPUT XXVI. De sacrificiis quae sancti offerent Deo sic placitura, quomodo in diebus pristinis et annis prioribus placuerunt.
CAPUT XXVII. De separatione bonorum et malorum, per quam novissimi judicii discretio declaratur.
CAPUT XXVIII. De lege Moysi spiritualiter intelligenda, ne in damnabilia murmura carnalis sensus incurrat.
CAPUT XXIX. De adventu Eliae ante judicium, cujus praedicatione Scripturarum secreta reserante, Judaei convertentur ad Christum.
CAPUT XXX. Quod in libris Veteris Testamenti cum Deus legitur judicaturus, non evidenter Christi persona monstretur: sed ex quibusdam testimoniis, ubi Dominus Deus loquitur, appareat non dubie quod ipse sit Christus.