LIBER TERTIUS
Index
CONSPECTUS
CAPUT PRIMUM. De adversitatibus quas soli mali metuunt, et quas semper passus est mundus, cum deos coleret.
CAPUT II. An dii, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint quibus Ilium paterentur exscindi.
CAPUT III. Non potuisse offendi deos Paridis adulteterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.
CAPUT IV. De sententia Varronis, qua utile esse dixit ut se homines diis genitos mentiantur.
CAPUT V. Non probari quod dii adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
CAPUT VI. De parricidio Romuli, quod dii non vindicarunt.
CAPUT VII. De eversione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.
CAPUT VIII. An debuerit diis Iliacis Roma committi.
CAPUT IX. An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.
CAPUT X. An optandum fuerit quod tanta bellorum rabie Romanorum augeretur imperium, cum eo studio, quo sub Numa auctum est, et quietum esse potuisset et tutum.
CAPUT XI. De simulacro Cumani Apollinis, cujus fletus creditus est cladem Graecorum, quibus opitulari non poterat, indicare.
CAPUT XII. Quantos sibi deos Romani praeter constitutionem Numae adjecerint, quorum eos numerositas nihil juverit.
CAPUT XIII. Quo Jure, quo foedere Romani obtinuerint prima conjugia.
CAPUT XIV. De impietate belli quod Albanis Romani intulerunt, et de victoria dominandi libidine adepta.
CAPUT XV. Qualis Romanorum regum vita atque exitus fuerit.
CAPUT XVI. De primis apud Romanos consulibus, quorum alter alterum patria pepulit, moxque Romae post atrocissima parricidia a vulnerato hoste vulneratus interiit.
CAPUT XVII. Post initia consularis imperii, quibus malis vexata fuerit Romana respublica, diis non opitulantibus quos colebat.
CAPUT XVIII. Quantae clades Romanos sub bellis Punicis triverint, frustra deorum praesidiis expetitis.
CAPUT XIX. De afflictione belli Punici secundi, qua vires partis utriusque consumptae sunt.
CAPUT XX. De exitio Saguntinorum, quibus propter Romanorum amicitiam pereuntibus dii Romani auxilium non tulerunt.
CAPUT XXI. Quam ingrata fuerit Romana civitatis Scipioni liberatori suo, et in quibus moribus egerit, quando eam Sallustius optimam fuisse describit.
CAPUT XXII. De Mithridatis edicto, quo omnes cives Romanos, qui intra Asiam invenirentur, jussit occidi.
CAPUT XXIII. De interioribus malis, quibus Romana respublica exagitata est, praecedente prodigio, quod in rabie omnium animalium, quae hominibus serviunt, fuit.
CAPUT XXIV. De discordia civili, quam Gracchiae seditiones excitaverunt.
CAPUT XXV. De aede Concordiae ex senatusconsulto in loco seditionum et caedium condita.
CAPUT XXVI. De diversis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.
CAPUT XXVII. De bello civili Mariano atque Syllano.
CAPUT XXVIII. Qualis fuerit Syllana victoria vindex Marianae crudelitatis.
CAPUT XXIX. De comparatione Gothicae irruptionis cum eis cladibus quas Romani vel a Gallis, vel a bellorum civilium auctoribus exceperunt.
CAPUT XXX. De connexione bellorum, quae adventum Christi plurima et gravissima praecesserunt.
CAPUT XXXI. Quod impudenter praesentia incommoda Christo imputent qui deos colere non sinuntur, cum tantae clades eo tempore, quo colebantur, exstiterint.