LIBER VIGESIMUS PRIMUS
Index
CONSPECTUS
CAPUT PRIMUM. De ordine disputationis, qua prius disserendum est de perpetuo supplicio damnatorum cum diabolo, quam de aeterna felicitate sanctorum.
CAPUT II. An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.
CAPUT III. An consequens sit ut corporeum dolorem sequatur carnis interitus.
CAPUT IV. De naturalibus exemplis, quorum consideratio doceat posse inter cruciatus viventia corpora permanere.
CAPUT V. Quanta sint quorum ratio nequeat agnosci , et tamen eadem vera esse non sit ambiguum.
CAPUT VI. Quod non omnia miracula naturalia sint, sed pleraque humano ingenio modificata, pleraque autem daemonum arte composita.
CAPUT VII. Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia Creatoris.
CAPUT VIII. Non esse contra naturam, cum in aliqua re, cujus natura innotuit, aliquid ab eo quod erat notum, incipit esse diversum.
CAPUT IX. De gehenna, et aeternarum qualitate poenarum.
CAPUT X. An ignis gehennae, si corporalis est, possit malignos spiritus, id est daemones incorporeos, tactu suo adurere.
CAPUT XI. An hoc ratio justitiae habeat, ut non sint extensiora poenarum tempora, quam fuerint peccatorum.
CAPUT XII. De magnitudine praevaricationis primae, ob quam aeterna poena omnibus debeatur, qui extra gratiam fuerint Salvatoris.
CAPUT XIII. Contra opinionem eorum qui putant criminosis supplicia post mortem causa purgationis adhiberi.
CAPUT XIV. De poenis temporalibus istius vitae, quibus subjecta est humana conditio.
CAPUT XV. Quod omne opus gratiae Dei eruentis nos de profunditate veteris mali, ad futuri saeculi pertineat novitatem.
CAPUT XVI. Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.
CAPUT XVII. De his qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras.
CAPUT XVIII. De his qui novissimo judicio, propter intercessiones sanctorum, neminem hominum putant esse damnandum.
CAPUT XIX. De his qui impunitatem omnium peccatorum promittunt etiam haereticis, propter participationem corporis Christi.
CAPUT XX. De his qui non omnibus, sed iis tantum qui apud Catholicos sunt renati, etiamsi postea in multa crimina erroresque proruperint, indulgentiam pollicentur.
CAPUT XXI. De his qui eos qui permanent in catholica fide, etiamsi pessime vixerint, et ob hoc uri meruerint, tamen propter fidei fundamentum salvandos esse definiunt.
CAPUT XXII. De his qui putant ea crimina, quae inter eleemosynarum opera committuntur, ad damnationis judicium non vocari.
CAPUT XXIII. Contra opinionem eorum qui dicunt, nec diaboli, nec hominum malorum perpetua futura supplicia.
CAPUT XXIV. Contra eorum sensum, qui in judicio Dei omnibus reis propter sanctorum preces putant esse parcendum.
CAPUT XXV. An hi qui inter haereticos baptizati sunt, et deteriores postea male vivendo facti sunt, vel hi qui apud Catholicos renati ad haereses aut schismata transierunt, vel hi qui a Catholicis apud quos renati sunt, non recedentes, criminose vivere perstiterunt, possint privilegio Sacramentorum remissionem aeterni sperare supplicii.
CAPUT XXVI. Quid sit in fundamento habere Christum, et quibus spondeatur salus quasi per ignis usturam.
CAPUT XXVII. Contra eorum persuasionem qui putant sibi non obfutura peccata, in quibus, cum eleemosynas facerent, perstiterunt.