LIBER VIGESIMUS SECUNDUS
Index
CONSPECTUS
CAPUT PRIMUM. De conditione Angelorum et hominum.
CAPUT II. De aeterna Dei et incommutabili voluntate.
CAPUT III. De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis impiorum.
CAPUT IV. Contra sapientes mundi, qui putant terrena hominum corpora ad coeleste habitaculum non posse transferri.
CAPUT V. De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.
CAPUT VI. Quod Roma conditorem suum Romulum diligendo deum fecerit; Ecclesia autem Christum Deum credendo dilexerit.
CAPUT VII. Quod ut mundus in Christum crederet, virtutis fuerit divinae, non persuasionis humanae.
CAPUT VIII. De miraculis quae ut mundus in Christum crederet facta sunt, et fieri mundo credente non desinunt.
CAPUT IX. Quod universa miracula, quae per martyres in Christi nomine fiunt, ei fidei testimonium ferant, qua in Christum martyres crediderunt.
CAPUT X. Quanto dignius honorentur martyres, qui ideo multa mira obtinent, ut Deus verus colatur, quam daemones, qui ob hoc quaedam faciunt, ut ipsi dii esse credantur
CAPUT XI. Contra Platonicos, qui de naturalibus elementorum ponderibus argumentantur terrenum corpus in coelo esse non posse.
CAPUT XII. Contra calumnias infidelium, quibus Christianos de credita carnis resurrectione irrident.
CAPUT XIII. An abortivi non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.
CAPUT XIV. An infantes in ea sint resurrecturi habitudine corporis, quam habituri erant aetatis accessu.
CAPUT XV. An ad Dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.
CAPUT XVI. Qualis intelligenda sit sanctorum conformatio ad imaginem Filii Dei.
CAPUT XVII. An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.
CAPUT XVIII. De viro perfecto, id est Christo, et corpore ejus, id est Ecclesia, quae est ipsius plenitudo.
CAPUT XIX. Quod omnia corporis vitia, quae in hac vita humano contraria sunt decori, in resurrectione non sint futura, ubi manente naturali substantia, in unam pulchritudinem et qualitas concurret et quantitas.
CAPUT XX. Quod in resurrectione mortuorum natura corporum quibuslibet modis dissipatorum in integrum undecumque revocanda sit.
CAPUT XXI. De novitate corporis spiritualis, in quam sanctorum caro mutabitur.
CAPUT XXII. De miseriis ac malis, quibus humanum genus merito primae praevaricationis obnoxium est, et a quibus nemo nisi per Christi gratiam liberatur.
CAPUT XXIII. De his quae, praeter illa mala quae bonis malisque communia sunt, ad justorum laborem specialiter pertinent.
CAPUT XXIV. De bonis quibus etiam hanc vitam damnationi obnoxiam Creator implevit.
CAPUT XXV. De pervicacia quorumdam, qui resurrectionem carnis, quam, sicut praedictum est, totus mundus credit, impugnant.
CAPUT XXVI. Quomodo Porphyrii definitio, qua beatis animis putat corpus omne fugiendum, ipsius Platonis sententia destruatur, qui dicit summum Deum diis promisisse, ut nunquam corporibus exuerentur.
CAPUT XXVII. De contrariis definitionibus Platonis atque Porphyrii, in quibus si uterque alteri cederet, a veritate neuter deviaret.
CAPUT XXVIII. Quid ad veram resurrectionis fidem vel Plato, vel Labeo, vel etiam Varro conferre sibi potuerint, si opiniones eorum in unam sententiam convenissent.
CAPUT XXIX. De qualitate visionis, qua in futuro saeculo sancti Deum videbunt.
CAPUT XXX. De aeterna felicitate civitatis Dei, sabbatoque perpetuo.