LIBER QUARTUS



Index

CONSPECTUS

CAPUT PRIMUM. De his quae primo volumine disputata sunt.

CAPUT II. De his quae libro secundo et tertio continentur.

CAPUT III. An lalitudo imperii, quae nonnisi bellis acquiritur, in bonis sive sapientium habenda sit, sive felicium.

CAPUT IV. Quam similia sint latrociniis regna absque justitia.

CAPUT V. De fugitivis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitatis.

CAPUT VI. De cupiditate Nini regis, qui, ut latius dominaretur, primus intulit bella finitimis.

CAPUT VII. An regna terrena inter profectus suos atque defectus deorum vel juventur vel deserantur auxilio.

CAPUT VIII. Quorum deorum praesidio putent Romani imperium suum auctum atque servatum, cum singulis vix singularum rerum tuitionem committendam esse crediderint.

CAPUT IX. An imperii Romani amplitudo et diuturnitas Jovi fuerit adscribenda, quem summum deum cultores ipsius opinantur.

CAPUT X. Quas opiniones secuti sint, qui diversos deos diversis mundi partibus praefecerunt.

CAPUT XI. De multis diis, quos doctores Paganorum unum eumdemque Jovem esse defendunt.

CAPUT XII. De opinione eorum qui Deum animam mundi, et mundum corpus Dei esse putaverunt.

CAPUT XIII. De his qui sola rationalia animantia partes esse unius Dei asserunt.

CAPUT XIV. Augmenta regnorum Jovi incongruenter adscribi: cum, si Victoria, ut volunt, dea est, ipsa huic negotio sola sufficeret.

CAPUT XV. An congruat bonis latius velle regnare.

CAPUT XVI. Quid fuerit quod Romani omnibus rebus et omnibus motibus deos singulos deputantes, aedem Quietis extra portas esse voluerunt.

CAPUT XVII. An, si Jovis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari.

CAPUT XVIII. Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua ratione secernunt .

CAPUT XIX. De Fortuna muliebri.

CAPUT XX. De Virtute et Fide, quas Pagani templis et sacris honoraverunt, praetermittentes alia bona, quae similiter colenda fuerunt, si recte aliis divinitas tribuebatur.

CAPUT XXI. Quod dona non intelligentes Dei, Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti.

CAPUT XXII. De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur collatam esse Romanis.

CAPUT XXIII. De Felicitate, quam Romani, multorum veneratores deorum, diu non coluerunt honore divino, cum pro omnibus sola sufficeret.

CAPUT XXIV. Qua ratione defendant Pagani, quod inter deos colant ipsa dona divina.

CAPUT XXV. De uno tantum colendo Deo, qui, licet nomine ignoretur, tamen felicitatis dator esse sentitur.

CAPUT XXVI. De ludis scenicis, quos sibi dii celebrari a suis cultoribus exegerunt.

CAPUT XXVII. De tribus generibus deorum, de quibus Scaevola pontifex disputavit.

CAPUT XXVIII. An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum.

CAPUT XXIX. De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas visa est indicari.

CAPUT XXX. Qualia de diis Gentium etiam cultores eorum se sentire fateantur.

CAPUT XXXI. De opinionibus Varronis, qui reprobata persuasione populari, licet ad notitiam veri Dei non pervenerit, unum tamen deum colendum esse censuerit.

CAPUT XXXII. Ob quam speciem utilitatis principes Gentium apud subjectos sibi populos falsas religiones voluerunt permanere.

CAPUT XXXIII. Quod judicio et potestate Dei veri omnium regum atque regnorum ordinata sint tempora.

CAPUT XXXIV. De regno Judaeorum, quod ab uno et vero Deo institutum atque servatum est, donec in vera religione manserunt.