LIBER SEXTUS



Index

CONSPECTUS

PRAEFATIO.

CAPUT PRIMUM. De his qui dicunt deos a se non propter praesentem vitam coli, sed propter aeternam.

CAPUT II. Quid Varronem de diis Gentium sensisse credendum sit, quorum talia et genera et sacra detexit, ut reverentius cum eis ageret, si de illis omnino reticeret.

CAPUT III. Quae sit partitio Varronis librorum suorum, quos de Antiquitatibus rerum humanarum divinarumque composuit.

CAPUT IV. Quod ex disputatione Varronis apud cultores deorum antiquiores res humanae quam divinae reperiantur.

CAPUT V. De tribus generibus theologiae secundum Varronem, scilicet uno fabuloso, altero naturali, tertioque civili.

CAPUT VI. De theologia mythica, id est fabulosa, et de civili, contra Varronem.

CAPUT VII. De fabulosae et civilis theologiae similitudine atque concordia.

CAPUT VIII. De interpretationibus naturalium rationum, quas doctores pagani pro diis suis conantur ostendere.

CAPUT IX. De officiis singulorum deorum.

CAPUT X. De libertate Senecae, qui vehementius civilem theologiam reprehendit, quam Varro fabulosam.

CAPUT XI. Quid de Judaeis Seneca senserit.

CAPUT XII. Quod Gentilium deorum vanitate detecta, nequeat dubitari aeternam eos vitam nemini posse praestare, qui nec ipsam adjuvent temporalem.