LIBER SEPTIMUS



Index

CONSPECTUS

PRAEFATIO.

CAPUT PRIMUM. An, cum in theologia civili deitatem non esse constiterit, in selectis diis eam inveniri posse credendum sit.

CAPUT II. Qui sint dii selecti, et an ab officiis viliorum deorum habeantur excepti.

CAPUT III. Quam nulla sit ratio, quae de selectione quorumdam deorum possit ostendi, cum multis inferioribus excellentior administratio deputetur.

CAPUT IV. Melius actum cum diis inferioribus, qui nullis infamentur opprobriis, quam cum selectis, quorum tantae turpitudines celebrentur.

CAPUT V. De Paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.

CAPUT VI. De opinione Varronis, qua arbitratus est Deum animam esse mundi, qui tamen in partibus suis habeat animas multas, quarum divina natura sit.

CAPUT VII. An rationabile fuerit, Janum et Terminum in duo numina separari.

CAPUT VIII. Ob quam causam cultores Jani bifrontem imaginem ipsius finxerint, quam tamen etiam quadrifrontem videri volunt.

CAPUT IX. De Jovis potestate, atque ejusdem cum Jano comparatione.

CAPUT X. An Jani et Jovis recta discretio sit.

CAPUT XI. De cognominibus Jovis, quae non ad multos deos, sed ad unum eumdemque referuntur.

CAPUT XII. Quod Jupiter etiam Pecunia nuncupetur.

CAPUT XIII. Quod dum exponitur quid Saturnus, quidve sit Genius, uterque unus Jupiter esse doceatur.

CAPUT XIV. De Mercurii et Martis officiis.

CAPUT XV. De stellis quibusdam, quas Pagani deorum suorum nominibus nuncuparunt.

CAPUT XVI. De Apolline et Diana caeterisque selectis diis, quos partes mundi esse voluerunt.

CAPUT XVII. Quod etiam ipse Varro opiniones suas de diis pronuntiarit ambiguas.

CAPUT XVIII. Quae credibilior causa sit, qua error Paganitatis inoleverit.

CAPUT XIX. De interpretationibus, quibus colendi Saturni ratio concinnatur .

CAPUT XX. De sacris Cereris Eleusinae.

CAPUT XXI. De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur.

CAPUT XXII. De Neptuno, et Salacia, ac Venilia.

CAPUT XXIII. De Terra, quam Varro deam esse confirmat, eo quod ille animus mundi, quem opinatur deum, etiam hanc corporis sui infimam partem permeet, eique vim divinam impertiat.

CAPUT XXIV. De Telluris cognominibus eorumque significationibus, quae etiamsi erant multarum rerum indices, non debuerunt multorum deorum firmare opiniones.

CAPUT XXV. Quam interpretationem de abscisione Atidis Graecorum sapientium doctrina repererit.

CAPUT XXVI. De turpitudine sacrorum Matris magnae.

CAPUT XXVII. De figmentis physiologorum, qui nec veram divinitatem colunt, nec eo cultu quo colenda est vera divinitas.

CAPUT XXVIII. Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet.

CAPUT XXIX. Quod omnia quae physiologi ad mundum partesque ipsius retulerunt, ad unum verum Deum referre debuerint.

CAPUT XXX. Qua pietate discernatur a creaturis Creator, ne pro uno tot dii colantur, quot sunt opera unius auctoris.

CAPUT XXXI. Quibus proprie beneficiis Dei, excepta generali largitate, sectatores veritatis utantur.

CAPUT XXXII. Quod sacramentum redemptionis Christi nullis retro temporibus defuerit, semperque sit diversis significationibus praedicatum.

CAPUT XXXIII. Quod per solam christianam religionem manifestari potuerit fallacia spirituum malignorum, de hominum errore gaudentium.

CAPUT XXXIV. De libris Numae Pompilii, quos senatus, ne sacrorum causae, quales in eis habebantur, innotescerent, jussit incendi.

CAPUT XXXV. De hydromantia, per quam Numa, visis quibusdam daemonum imaginibus, ludificabatur.