LIBER OCTAVUS



Index

CONSPECTUS

CAPUT PRIMUM. De quaestione naturalis theologiae cum philosophis excellentioris scientiae discutienda.

CAPUT II. De duobus philosophorum generibus, id est, Italico et Ionico, eorumque auctoribus.

CAPUT III. De Socratica disciplina.

CAPUT IV. De praecipuo inter Socratis discipulos Platone, qui omnem philosophiam triplici partitione distinxit.

CAPUT V. Quod de theologia cum Platonicis potissimum disceptandum sit, quorum opinioni omnium philosophorum postponenda sint dogmata.

CAPUT VI. De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, quae physica nominatur.

CAPUT VII. Quanto excellentiores caeteris in logica, id est rationali philosophia, Platonici sint habendi.

CAPUT VIII. Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.

CAPUT IX. De ea philosophia quae ad veritatem fidei christianae propius accessit.

CAPUT X. Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia christiani.

CAPUT XI. Unde Plato eam intelligentiam potuerit acquirere, qua christianae scientiae propinquavit.

CAPUT XII. Quod etiam Platonici, licet de uno vero Deo bene senserint, multis tamen diis sacra facienda censuerint.

CAPUT XIII. De sententia Platonis, qua definivit deos non esse nisi bonos amicosque virtutum.

CAPUT XIV. De opinione eorum qui rationales animas trium generum esse dixerunt, id est, in diis coelestibus, in daemonibus aeriis, et in hominibus terrenis.

CAPUT XV. Quod neque propter aeria corpora, neque propter superiora habitacula daemones hominibus antecellant.

CAPUT XVI. Quid de moribus atque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.

CAPUT XVII. An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum vitiis eum oporteat liberari.

CAPUT XVIII. Qualis religio sit, in qua docetur quod homines, ut commendentur diis bonis, daemonibus uti debeant advocatis.

CAPUT XIX. De impietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.

CAPUT XX. An credendum sit quod dii boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.

CAPUT XXI. An daemonibus nuntiis et interpretibus dii utantur, fallique se ab eis aut ignorent, aut velint.

CAPUT XXII. De abjiciendo cultu daemonum, contra Apuleium.

CAPUT XXIII. Quid Hermes Trismegistus de idololatria senserit, et unde scire potuerit superstitiones Aegyptias auferendas.

CAPUT XXIV. Quomodo Hermes patenter parentum suorum sit confessus errorem, quem tamen doluerit destruendum.

CAPUT XXV. De his quae sanctis Angelis et hominibus possunt esse communia.

CAPUT XXVI. Quod omnis religio Paganorum circa homines mortuos fuerit impleta.

CAPUT XXVII. De modo honoris, quem Christiani martyribus impendunt.