LIBER NONUS



Index

CONSPECTUS

CAPUT PRIMUM. Ad quem articulum disputatio praemissa pervenerit, et quid discutiendum sit de residua quaestione.

CAPUT II. An inter daemones, quibus dii superiores sunt, sit aliqua pars bonorum, quorum praesidio ad veram beatitudinem possit humana anima pervenire.

CAPUT III. Quae daemonibus Apuleius adscribat; quibus cum rationem non subtrahat, nihil virtutis assignat.

CAPUT IV. De perturbationibus quae animo accidunt, quae sit Peripateticorum Stoicorumque sententia.

CAPUT V. Quod passiones, quae christianos animos afficiunt, non in vitium trahant, sed virtutem exerceant.

CAPUT VI. Quibus passionibus daemones, confitente Apuleio, exagitentur, quorum ope homines apud deos asserit adjuvari.

CAPUT VII. Quod Platonici figmentis poetarum infamatos asserant deos de contrariorum studiorum certamine, cum hae partes daemonum, non deorum sint.

CAPUT VIII. De diis coelestibus et daemonibus aeriis hominibusque terrenis Apuleii Platonici definitio.

CAPUT IX. An amicitia coelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini provideri.

CAPUT X. Quod secundum Plotini sententiam, minus miseri sint homines in corpore mortali, quam daemones in aeterno.

CAPUT XI. De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.

CAPUT XII. De ternis contrariis, quibus secundum Platonicos daemonum et hominum natura distinguitur.

CAPUT XIII. Quomodo daemones, si nec cum diis beati, nec cum hominibus sunt miseri, inter utramque partem sine utriusque communione sint medii.

CAPUT XIV. An homines, cum sint mortales, possint vera beatitudine esse felices.

CAPUT XV. De Mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu.

CAPUT XVI. An rationabiliter Platonici definierint deos coelestes, declinantes terrena contagia, hominibus non misceri, quibus ad amicitiam deorum daemones suffragentur.

CAPUT XVII. Ad consequendam vitam beatam, quae in participatione est summi boni, non tali mediatore indigere hominem qualis est daemon, sed tali qualis unus est Christus.

CAPUT XVIII. Quod fallacia daemonum, dum sua intercessione viam spondet ad Deum, hoc annitatur, ut homines a via veritatis avertat.

CAPUT XIX. Quod appellatio daemonum jam nec apud cultores eorum assumatur in significationem alicujus boni.

CAPUT XX. De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit.

CAPUT XXI. Ad quem modum Dominus voluerit daemonibus innotescere.

CAPUT XXII. Quid intersit inter scientiam sanctorum Angelorum, et scientiam daemonum.

CAPUT XXIII. Nomen deorum falso adscribi diis Gentium, quod tamen et Angelis sanctis et hominibus justis ex divinarum Scripturarum auctoritate commune est.