LIBER DECIMUS



Index

CONSPECTUS

CAPUT PRIMUM. Veram beatitudinem sive Angelis, sive hominibus, per unum Deum tribui, etiam Platonicos definisse: sed utrum hi, quos ob hoc ipsum colendos putant, uni tantum Deo, an etiam sibi sacrificari velint, esse quaerendum.

CAPUT II. De superna illuminatione quid Plotinus Platonicus senserit.

CAPUT III. De vero Dei cultu, a quo Platonici, quamvis creatorem universitatis intellexerint, deviarunt colendo angelos sive bonos sive malos honore divino.

CAPUT IV. Quod uni vero Deo sacrificium debeatur.

CAPUT V. De sacrificiis quae Deus non requirit, sed ad significationem eorum observari voluit quae requirit.

CAPUT VI. De vero perfectoque sacrificio.

CAPUT VII. Quod sanctorum Angelorum ea sit in nos dilectio, ut nos non suos, sed unius veri Dei velint esse cultores.

CAPUT VIII. De miraculis quae Deus ad corroborandam fidem piorum, etiam per Angelorum ministerium, promissis suis adhibere dignatus est.

CAPUT IX. De illicitis artibus erga daemonum cultum, in quibus Porphyrius Platonicus, quaedam probando, quaedam quasi improbando, versatur.

CAPUT X. De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum invocatione promittit.

CAPUT XI. De epistola Prophyrii ad Anebontem Aegyptium, in qua petit de diversitate daemonum se doceri.

CAPUT XIII. De miraculis quae per sanctorum Angelorum ministerium Deus verus operatur.

CAPUT XIII. De invisibili Deo, qui se visibilem saepe praestiterit, non secundum quod est, sed secundum quod poterant ferre cernentes.

CAPUT XIV. De uno Deo colendo, non solum propter aeterna, sed etiam propter temporalia beneficia, quia universa in ipsius providentiae potestate consistunt.

CAPUT XV. De ministerio sanctorum Angelorum, quo providentiae Dei serviunt.

CAPUT XVI. An de promerenda beata vita his angelis sit credendum, qui se coli exigunt honore divino; an vero illis, qui non sibi, sed uni Deo sancta praecipiunt religione serviri.

CAPUT XVII. De arca Testamenti miraculisque signorum, quae ad commendandam Legis ac promissionis auctoritatem divinitus facta sunt.

CAPUT XVIII. Contra eos qui de miraculis, quibus Dei populus eruditus est, negant ecclesiasticis Libris esse credendum.

CAPUT XIX. Quae ratio sit visibilis sacrificii, quod uni vero et invisibili Deo offerri docet vera religio.

CAPUT XX. De summo veroque sacrificio, quod ipse Dei et hominum Mediator effectus est.

CAPUT XXI. De modo potestatis daemonibus datae ad glorificandos sanctos per tolerantiam passionum , qui aerios spiritus non placando ipsos, sed in Deo permanendo vicerunt.

CAPUT XXII. Unde sit sanctis adversum daemones potestas, et unde cordis vera purgatio.

CAPUT XXIII. De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.

CAPUT XXIV. De uno veroque principio, quod solum naturam humanam purgat et renovat.

CAPUT XXV. Omnes sanctos et sub Legis tempore, et sub prioribus saeculis, in sacramento et fide Christi justificatos fuisse.

CAPUT XXVI. De inconstantia Porphyrii inter confessionem veri Dei et cultum daemonum fluctuantis.

CAPUT XXVII. De impietate Porphyrii, qua etiam Apuleii transcendit errorem.

CAPUT XXVIII. Quibus persuasionibus Porphyrius obcaecatus non potuerit veram sapientiam, quod est Christus, agnoscere.

CAPUT XXIX. De incarnatione Domini nostri Jesu Christi, quam confiteri Platonicorum erubescit impietas.

CAPUT XXX. Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutaverit, et dissentiendo correxerit.

CAPUT XXXI. Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam Deo asserunt esse coaeternam.

CAPUT XXXII. De universali via animae liberandae, quam Porphyrius male quaerendo non reperit, et quam sola gratia christiana reseravit.