LIBER SECUNDUS
Index
CONSPECTUS
PROLOGUS.
CAPUT PRIMUM. Quare usque ad Joseph generatores Christi commemorentur, cum de illius semine Christus non sit natus, sed de Virgine Maria.
CAPUT II. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.
CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.
CAPUT IV. Quare quadraginta generationes, excepto ipso Christo, inveniuntur apud Matthaeum, cum quatuordecim triplicet.
CAPUT V. Quomodo Matthaei ordini congruat ordo Lucae in his quae de conceptu et de infantia vel pueritia Christi alius praetermittit, alius commemorat.
CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.
CAPUT VII. De duobus Herodibus.
CAPUT VIII. Quomodo Matthaeus dicat timuisse Joseph ire cum infante Christo in Jerusalem, propter Archelaum; et non timuisse ire in Galilaeam, ubi erat tetrarcha Herodes frater ejus.
CAPUT IX. Quomodo dicat Matthaeus ideo isse in Galilaeam Joseph cum infante Christo quia timuit Archelaum pro suo patre regnantem in Jerusalem; cum Lucas dicat ideo isse in Galilaeam, quia ibi erat Nazareth civitas eorum.
CAPUT X. Quomodo Lucas dicit, Ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae cum illo puero; cum dicat Matthaeus quod metu Archelai timuerint illuc ire ab Aegypto redeuntes.
CAPUT XI. Quomodo potuerint, completis diebus purgationis matris Christi, sicut Lucas dicit, ascendere cum illo in templum ad peragenda solemnia, si secundum Matthaeum jam Herodi, per Magos notum erat eum natum, pro quo, cum eum quaereret, tot occidit infantes.
CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.
CAPUT XIII. De baptizato Jesu.
CAPUT XIV. De verbis vocis factae de coelo super baptizatum.
CAPUT XV. Quomodo secundum Joannem Evangelistam dicat Joannes Baptista, Ego non noveram eum; cum secundum alios inveniatur quod jam noverat eum.
CAPUT XVI. De tentato Jesu.
CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.
CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.
CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.
CAPUT XX. Quomodo dicat Matthaeus Centurionem ad eum accessisse pro puero suo, cum Lucas dicat quod amicos ad eum miserit.
CAPUT XXI. De socru Petri quo ordine narratum sit.
CAPUT XXII. De ordine rerum quas post hoc narrant utrum nil inter se dissentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.
CAPUT XXIII. De illo qui ait Domino, Sequar te quocumque ieris, et aliis quae juxta sunt, quo ordine narrentur a Matthaeo et Luca.
CAPUT XXIV. De transfretatione ejus, ubi dormivit in navicula, et de expulsis daemoniis, quos permisit in porcos, quomodo ea quae gesta vel dicta sunt, conveniant inter Matthaeum, Marcum et Lucam.
CAPUT XXV. De paralytico cui dixit, Dimittuntur tibi peccata, et, Tolle grabatum tuum, maxime utrum locus ubi hoc factum est, conveniat inter Matthaeum et Marcum; quia Matthaeus dicit in civitate sua, Marcus autem in Capharnaum.
CAPUT XXVI. De vocatione quoque Matthaei, utrum Marco et Lucae qui dicunt Levin Alphaei, idem Matthaeus congruat.
CAPUT XXVII. De convivio ubi objectum est e quod cum peccatoribus manducaret, et quod non jejunarent discipuli ejus, quod videtur alius alios dicere a quibus objectum sit, et de verbis eorum, responsisque Domini, utrum Matthaeus, Marcus et Lucas congruant.
CAPUT XXVIII. De filia Archisynagogi resuscitata, et muliere quae tetigit fimbriam vestimenti ejus: utrum ordo quo dicta sunt nihil cuiquam eorum adversetur, a quibus dicta sunt; et maxime de verbis Archisynagogi, quibus rogavit Dominum.
CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.
CAPUT XXX. Ubi turbarum misertus misit discipulos suos, dans eis postestatem sanitatum praestandarum, et eis multa mandavit, ordinans quemadmodum viverent: ubi quaerendum est quomodo Matthaeus Marco et Lucae congruat maxime de virga quam secundum Matthaeum dicit non ferendam, secundum Marcum autem solam ferendam; et de habitu calceamentorum atque vestium.
CAPUT XXXI. Ubi Joannes Baptista misit ad Dominum de carcere discipulos suos, quid Matthaeus et Lucas dicunt.
CAPUT XXXII. Ubi exprobravit civitatibus quod non egerint poenitentiam, quod et Lucas dicit: ubi quaerendum est quemadmodum illi Matthaeus ipso ordine congruat.
CAPUT XXXIII. Ubi vocat ad tollendum jugum et sarcinam suam, quemadmodum Matthaeus a Luca non discrepet in narrandi ordine.
CAPUT XXXIV. Ubi discipuli spicas vellentes manducaverunt, quemadmodum inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas in narrandi ordine.
CAPUT XXXV. De illo qui manum aridam cum haberet, sabbato curatus est, quemadmodum narratio Matthaei concordet cum Marco et Luca, vel rerum ordine, vel Domini et Judaeorum verbis.
CAPUT XXXVI. Considerandum utrum ab isto cujus arida manus sanata est, ita digrediantur hi tres Evangelistae ut in nullo sibi adversentur ipso narrationis ordine.
CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.
CAPUT XXXVIII. Ubi ei dictum est quod in Beelzebut ejicit daemonia, quidquid ex ipsa occasione locutus est de blasphemia adversus Spiritum sanctum, et de duabus arboribus, utrum in nullo Matthaeus a duobus aliis, maxime a Luca, dissentiat.
CAPUT XXXIX. Quod respondit petentibus signum, de Jona propheta et de Ninivitis, et de Regina Austri, et de spiritu immundo, qui cum exierit ab homine, redit et invenit domum mundatam, quomodo Mathaeus Lucae congruat.
CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.
CAPUT XLI. Quod ex navicula turbis locutus est de illo cujus in seminando aliud cecidit in via, etc., et de illo cui superseminata sunt zizania, et de grano sinapis, et de fermento; et quod in domo locutus est, de thesauro abscondito in agro, et de margarita, et de sagena missa in mare, et de proferente de thesauro nova et vetera, quomodo Marco et Lucae Matthaeus consentiat, vel in his quae cum illo dixerunt, vel narrationis ordine.
CAPUT LXII. Quod venit in patriam suam, et mirabantur doctrinam, cum genus ejus contemnerent: quomodo consentiat Marco et Lucae Matthaeus, maxime utrum narrandi ordo nihil alteri adversetur.
CAPUT XLIII. Quemadmodum inter se conveniant Matthaeus, Marcus et Lucas de verbis Herodis cum audisset de mirabilibus Domini, vel de ipso narratiotionis ordine.
CAPUT XLIV. De Joanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.
CAPUT XLV. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.
CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.
CAPUT XLVII. Quod ambulavit super aquas, quomodo qui hoc dixerunt inter se conveniant; et quomodo ab illo loco digrediantur, ubi turbas de quinque panibus pavit.
CAPUT XLVIII. Quomodo Matthaeus et Marcus Joanni non adversentur in eo quod ab eis tribus narratur quid posteaquam transfretarunt factum sit.
CAPUT XLIX. De muliere Chananaea quae dixit, Et canes edunt de micis cadentibus de mensa dominorum suorum, quomodo inter se Matthaeus Lucasque consentiant.
CAPUT L. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.
CAPUT LI. Quod dicit Matthaeus inde eum venisse in fines Magedan, quomodo congruat Marco; et in eo quod petentibus signum respondit iterum de Jona.
CAPUT LII. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.
CAPUT LIII. Cum interrogavit discipulos, quem illum dicerent homines, utrum nihil inter se repugnent Matthaeus, Marcus et Lucas, rebus aut ordine.
CAPUT LIV. Ubi praenuntiavit discipulis passionem suam, quae sit inter Matthaeum, Marcum et Lucam convenientia.
CAPUT LV. Ubi subjungunt iidem tres quomodo praeceperit Dominus ut post eum qui voluerit veniat quam secum concordent.
CAPUT LVI. Quod se Dominus tribus discipulis in monte ostendit cum Moyse et Elia, quomodo inter se congruant tres isti ordine et rebus, et maxime propter numerum dierum, quia Matthaeus et Marcus dicunt post sex dies factum, quod Lucas post octo.
CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.
CAPUT LVIII. De illo qui ei obtulit filium suum, quem discipuli sanare non potuerant, quemadmodum tres isti consentiant etiam ordine narrationis.
CAPUT LIX. Ubi de passione sua cum eis dixisset, contristati sunt, quod tres ipsi eodem ordine commemorant.
CAPUT LX. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.
CAPUT LXI. De puero parvulo quem proposuit imitandum, de scandalis mundi, de membris corporis scandalizantibus, de angelis parvulorum qui vident faciem Patris, de una ove ex ovibus centum, de fratre corripiendo in secreto, de solvendis ligandisque peccatis, de concordia duorum et congregatione trium, de dimittendis peccatis usque septuagies septies, de servo cui dimissum est multum debitum, et ipse parvum non dimisit conservo, Matthaeus quemadmodum caeteris non repugnat.
CAPUT LXII. Quando interrogatus est utrum liceat dimittere uxorem, quemadmodum inter se consentiant Matthaeus et Marcus, maxime de ipsis interrogationibus vel Domini vel Judaeorum atque responsis, in quibus videntur aliquantulum variare.
CAPUT LXIII. De parvulis quibus manus imposuit, de divite cui dixit, Vende omnia tua; de vinea quo conducti sunt operarii per horas diversas, quemadmodum Matthaeus duobus aliis non repugnet.
CAPUT LXIV. Ubi secreto duodecim discipulis de passione sua praedixit, et mater filiorum Zebedaei cum filiis suis petiit ut unus eorum ad dexteram ejus, alter ad sinistram sederet, quomodo non repugnet Matthaeus aliis duobus.
CAPUT LXV. De caecis Jericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.
CAPUT LXVI. De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.
CAPUT LXVII. De expulsis templo vendentibus et ementibus, quemadmodum tres isti non repugnent Joanni qui hoc idem longe alibi dicit.
CAPUT LXVIII. De arefacta arbore ficulnea, et quae juxta narrata sunt, quomodo non repugnet Matthaeus caeteris, et maxime Marco de ordine narrationis.
CAPUT LXIX. Cum Dominum interrogaverunt Judaei, in qua potestate ista faceret, quomodo inter se consentiant isti tres.
CAPUT LXX. De duobus quibus imperaverit pater ut irent in vineam, et de vinea quae locata est aliis agricolis, quomodo non adversetur Matthaeus illis duobus; cum quibus eumdem ordinem tenet, et maxime in hac parabola quam omnes tres dicunt de vinea locata, propter responsionem eorum quibus dicebatur, ubi aliquantum videtur variare.
CAPUT LXXI. De nuptiis filii Regis ad quas turbae invitatae sunt, quem Matthaeus ordinem tenuerit, propter Lucam qui tale quiddam alibi dicit.
CAPUT LXXII. De nummo Caesari reddendo, cujus habeat imaginem, et de muliere quae septem, fratribus nupserat, quemadmodum tres isti concordent.
CAPUT LXXIII. De illo cui commendata sunt duo praecepta dilectionis Dei et proximi, qui ordo sit narrantium Matthaei et Marci, ne a Luca discrepare videantur.
CAPUT LXXIV. Quod Judaei interrogantur de Christo, cujus eis filius videatur, utrum non repugnet Matthaeus aliis duobus; quia secundum istum dicitur, Quid vobis videtur de Christo? cujus est filius? cui responderunt, David: secundum illos autem, Quomodo dicunt Scribae Christum filium esse David?
CAPUT LXXV. De Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, et dicentibus quae non faciunt, caeterisque in eos dem Pharisaeos a Domino dictis, utrum sermo Matthaei congruat aliis duobus, et maxime Lucae, qui non hoc ordine, sed alibi similem commemorat.
CAPUT LXXVI. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.
CAPUT LXXVII. De sermone quem habuit in monte Oliveti, quaerentibus discipulis quando erit consummatio, quemadmodum tres isti inter se congruant.
CAPUT LXXVIII. Quod commemorant Matthaeus et Marcus ante biduum futurae Paschae, et postea dicunt quod in Bethania fuit, quomodo non repugnet Joanni, qui cum ipsis narrat hoc idem quod factum est in Bethania, et dicit, Ante sex dies Paschae.
CAPUT LXXIX. De coena in Bethania ubi mulier unguento pretioso Dominum perfudit, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Joannes, et quomodo Lucae non adversentur tale aliquid alio tempore commemoranti.
CAPUT LXXX. Ubi mittit discipulos ut praeparent ei manducare Pascha, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas.