LIBER TERTIUS
Index
CONSPECTUS
PROLOGUS.
CAPUT PRIMUM. De coena Domini et de expresso traditore ejus, quemadmodum inter se quatuor conveniant.
CAPUT II. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.
CAPUT III. De his quae dicta sunt a Domino donec exiret de domo ubi coenaverant, quemadmodum nihil discrepare monstrentur.
CAPUT IV. De his quae gesta sunt in illo praedio vel horto, quo ex illa domo post coenam venerunt, quomodo trium, id est Matthaei, Marci et Lucae consonantia demonstretur, quoniam Joannes de hoc tacet.
CAPUT V. De his quae in ejus apprehensione facta et dicta omnes commemorant, quomodo inter se nihil appareat dissentire.
CAPUT VI. De his quae gesta sunt cum duceretur Dominus ad domum principis sacerdotum, et quae in ipsa domo cum nocte perductus esset, et maxime de Petri negatione, quemadmodum inter se omnes congruant.
CAPUT VII. De his quae mane gesta sunt, priusquam Pilato traderetur, quomodo Evangelistae inter se non discrepent; et de testimonio Jeremiae quod Matthaeus propter Domini pretium interposuit, cum hoc in ejusdem prophetae Scriptura non inveniatur.
CAPUT VIII. De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.
CAPUT IX. De illusione qua illusus est a cohorte Pilati, quomodo non dissonent tres qui hoc dicunt, Matthaeus, Marcus et Joannes.
CAPUT X. Quomodo non repugnet quod Matthaeus, Marcus et Lucas angariatum dicunt, qui portaret ejus crucem; cum Joannes dicat quod eam Jesus ipse portaverit.
CAPUT XI. De potu quem dederunt ei priusquam commemorata esset ejus crucifixio, quomodo conveniat inter Matthaeum et Marcum.
CAPUT XII. De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.
CAPUT XIII. De hora dominicae passionis, quemadmodum non inter se dissentiant Marcus et Joannes, propter tertiam et sextam.
CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.
CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.
CAPUT XVI. De latronum insultatione, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse.
CAPUT XVII. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.
CAPUT XVIII. De vocibus Domini quas continuo moriturus emisit, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, et ipsi tres Joanni.
CAPUT XIX. De scissione veli quomodo non dissentiant Matthaeus et Marcus a Luca, quo ordine factum sit.
CAPUT XX. De admiratione Centurionis et eorum qui cum illo erant, quomodo inter se consentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.
CAPUT XXI. De mulieribus quae ibi stabant, quomodo Matthaeus, Marcus et Lucas, qui dixerunt eas a longe stetisse, non repugnent Joanni, qui nominavit unam earum juxta crucem stetisse.
CAPUT XXII. De Joseph qui corpus Domini petiit a Pilato, quomodo omnes consentiant, et quomodo a seipso Joannes non dissentiat.
CAPUT XXIII. De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.
CAPUT XXIV. De his quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, quemadmodum omnes non inter se dissentiant.
CAPUT XXV. In eo quod se postea discipulis manifestavit, quomodo sibi omnes Evangelistae non adversentur, collatis testimoniis et de apostolo Paulo et de Actibus Apostolorum.