LIBER QUARTUS
Index
CONSPECTUS
CAPUT PRIMUM. Rhetoricae praecepta tradere non est hujus instituti.
CAPUT II. Rhetorica facultate christianum doctorem uti convenit.
CAPUT III. Rhetoricae praecepta qua aetate, quave ratione disci possunt.
CAPUT IV. Officium doctoris christiani.
CAPUT V. Interest magis ut sapienter dicat christianus orator, quam ut eloquenter. Unde consequi id valeat.
CAPUT VI. Sapientia juncta cum eloquentia in sacris auctoribus.
CAPUT VII. Pulchre docet, adductis exemplis, in sacris Litteris inesse germanam eloquentiam, quae sapientiae adhaeret velut inseparabilis comes. Exempla ponuntur ex Epistolis Pauli, et ex Amos propheta. Exemplum aliud sanae eloquentiae ex Amos 6, 1.
CAPUT VIII. Obscuritas sacrorum auctorum licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis.
CAPUT IX. Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda.
CAPUT X. Perspicuitatis in dicendo studium.
CAPUT XI. Quare conanti docere dicendum perspicue, non tamen insuaviter.
CAPUT XII. Oratoris est docere, delectare, flectere, ex Cicerone, de Oratore. Quo modo haec tria praestare debet.
CAPUT XIII. Dicendo demum flectendi animi.
CAPUT XIV. Dictionis suavitas pro ratione argumenti procuranda est.
CAPUT XV. Orandus Deus doctori eccleciastico ante concionem.
CAPUT XVI. Docendi praecepta non superfluo dantur ab homine, tametsi doctores efficiat Deus.
CAPUT XVII. Ad docendum delectandum et flectendum pertinet triplex dicendi genus.
CAPUT XVIII. Ecclesiasticus orator in materia grandi semper versatur.
CAPUT XIX. Alias alio utendum dicendi genere.
CAPUT XX. Exempla ex sacris Litteris, primum, dictionis submissae; deinde temperatae; postremo, grandis: haec tria ex Epistolis Pauli.
CAPUT XXI. Exempla triplicis hujus generis dictionis ex doctoribus ecclesiasticis, nempe Cypriano et Ambrosio desumuntur.
CAPUT XXII. Omnibus generibus dictio varianda est.
CAPUT XXIII. Quomodo intermiscenda dictionis genera.
CAPUT XXIV. Sublime dicendi genus quid efficiat.
CAPUT XXV. Temperatum dicendi genus quem in finem referri decet.
CAPUT XXVI. In unoquoque dicendi genere intendere debet orator, ut intelligenter, libenter et obedienter audiatur.
CAPUT XXVII. Obedientius audiri cujus vita dictioni respondet.
CAPUT XXVIII. Veritati potius quam verbis studendum. Verbis contendere quid sit.
CAPUT XXIX. Non culpandus ecclesiastes, qui a peritiore sumit conscriptum eloquium, quod ad populum proferat.
CAPUT XXX. Concionator praemittat orationem ad Deum.
CAPUT XXXI. Excusat prolixitatem libri.