SECUNDA CLASSIS
Index
EPISTOLA XXXI . Paulino pro secundis litteris ab eo receptis, grati animi obsequium exhibet, seque Valerio coepiscopum Hipponensem ordinatum esse renuntians, exoptat ut in Africam trajicere ipse velit, magno cum sibi solatio, tum caeteris christianis exemplo futurus.
EPISTOLA XXXII . Paulinus Romaniano, gratulans Ecclesiae Hipponensi quod Augustinum meruit episcopi collegam. Licentium, pro quo scripserat Augustinus, hortatur et prosa et carmine, ut contempto aulae fastu se dedicet Christo.
EPISTOLA XXXIII. Augustinus Proculeiano partis donatianae apud Hipponem episcopo, invitans illum ut mutua collatione schisma componatur.
EPISTOLA XXXIV . De juvene, qui matrem caedere solitus, demum et mortem minatus transiit ad Donatistas, ab iisque iterato baptizatus est. Quod an Proculeiani episcopi mandato factum sit, uti presbyter ipsius Victor publico officio renuntiarat, inquiri postulat Augustinus, sese interim paratum asserens ad totam, si Proculeianus velit, schismatis causam placide pertractandam.
EPISTOLA XXXV . Rursus interpellat Eusebium, ut clericorum donatistarum licentiam curet coercendam per Proculeianum episcopum: alioquin ut de se nullus queratur, si hanc illi perferri in notitiam per codices publicos fecerit.
EPISTOLA XXXVI . Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime.
EPISTOLA XXXVII . Gratulatur sibi Augustinus litterarias suas lucubrationes legi et approbari a Simpliciano; ejusque censurae subjicit tum caeteros suos libros, tum eos quos de quaestionibus ab ipso propositis conscripsit.
EPISTOLA XXXVIII . Augustinus Profuturo, de toleranda adversa valetudine; de morte Megalii, et de cohibenda ira.
EPISTOLA XXXIX . Hieronymus Augustino, commendans illi Praesidium, et salvere jubens Alypium.
EPISTOLA XL . Augustinus Hieronymo de titulo vulgati ab ipso libri de Scriptoribus ecclesiasticis: tum de Petro reprehenso non mendaciter a Paulo, de quo jam eidem scripsit Epistolam 28. Hortatur postremo ut prodat Origenis et singulorum haereticorum errata.
EPISTOLA XLI . Alypius et Augustinus Aurelio gratulantes de sermonibus quos presbyteri praesente ipso ad populum habere coeperant, ipsumque rogantes ut aliqui eorum sermones sibi mittantur.
EPISTOLA XLII . Augustinus Paulino, flagitans ut litterarum debitum amplius anno integro non redditum exsolvat, mittatque sibi opus adversus Paganos, cum id perfecerit.
EPISTOLA XLIII . Quanta impudentia Donatistae persistant in suo schismate, tot judiciis convicti.
EPISTOLA XLIV . Augustinus refert quae coepta sint agi de concordia cum Fortunio Donatistarum episcopo, cupiens ut sine tumultu, quod placide coeptum est, perficiatur conventu frequentiore.
EPISTOLA XLV . Augustinus Paulino, rogans ut demum rescribat post biennii silentium, mittatque sibi opus contra Paganos, quod ab ipso elaborari dudum audivit.
EPISTOLA XLVI . Publicola Augustino proponit multas quaestiones.
EPISTOLA XLVII . Augustinus Publicolae dissolvit aliquot ex propositis quaestionibus.
EPISTOLA XLVIII . Augustinus Eudoxio abbati monachorum insulae Caprariae, exhortans ut otio ad pietatem, non ad ignaviam utantur, et sicubi Ecclesia requirat illorum operam, ne detrectent.
EPISTOLA XLIX . Augustinus Honorato Donatianae partis, ut per litteras placide reddat rationem quomodo nomen Ecclesiae, quae utique in toto orbe futura praedicta est in Scripturis, ad ipsos solos reciderit.
EPISTOLA L . Augustinus Suffectanis expostulans de LX Christianorum nece, pollicensque suum illis reddendum Herculem.
EPISTOLA LI . Augustinus Crispinum Calamensem Donatianae partis episcopum urget propositis breviter aliquod argumentis, ad ea si potest respondeat per litteras.
EPISTOLA LII . Augustinus Severino consanguineo suo donatistae, ut deserat schisma scelestum et impudens.
EPISTOLA LIII . Confutatur epistola presbyteri cujusdam donatistae qui Generosum catholicum Constantinensem seducere moliebatur, simulans ab angelo se monitum ut ipsum ad Donatistarum partes adduceret.
EPISTOLA LIV . Augustinus Januario respondet, docens quid agendum sit in iis in quibus regionum aut Ecclesiarum consuetudines variant, et in quibus consentiunt; puta de Sacramentis, festis diebus, jejunio et Eucharistia.
EPISTOLA LV . De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc.
EPISTOLA LVI . Augustinus ad Celerem, jubens eum Litterarum sacrarum studio incumbere, ut discat hanc vitam collatione aeternae esse fumum; et Donatistarum secta se abdicet.
EPISTOLA LVII . Augustinus, libro quodam suo in eam rem conscripto, Celerem instruxerat, mera levitate Donatistas se ab Ecclesia catholica segregasse: cui, si eo codice satisfactum non sit, promittit adhuc scripta. In fine, cum amico quodam donatista, Celeri subdito, conferre cupit.
EPISTOLA LVIII . Augustinus Pammachio viro senatori gratulatur, quod suos apud Numidiam colonos donatistas adhortationibus suis adduxerit ad Ecclesiam catholicam.
EPISTOLA LIX . Augustinus Victorino concilium convocanti, excusatoria, quare ad concilium non venturus sit: rogans ut prius cum Xantippo super jure primatus et concilii convocandi placide componat.
EPISTOLA LX . Augustinus Aurelio significat Donatum et ipsius fratrem se venitente recessisse de monasterio: porro et monachis facilem lapsum, et ordini clericorum injuriam fieri, dum tales in clerum assumuntur.
EPISTOLA LXI . Augustinus Theodoro ut prolata hac epistola fidem faciat clericos ex parte Donati venientes ad Ecclesiam catholicam, in suo ipsorum ordine esse recipiendos.
EPISTOLA LXII . Alypius, Augustinus et Samsucius Severo, excusantes quae in Timothei negotio gesta sunt.
EPISTOLA LXIII . Rursum de Timotheo qui postquam jurasset se a Severo non recessurum, ordinatus fuerat subdiaconus apud Subsanam in dioecesi Hipponensi: hoc praeter suam voluntatem factum esse testatur Augustinus; Timotheum tamen quem ad Severum redire voluit, declarat lectoris officio jam ante praestitum ipsi juramentum, functum fuisse in ecclesiis dioeceseos Hipponensis, adeoque sibi remittendum.
EPISTOLA LXIV . Augustinus Quintiano, ipsum ad patientiam adhortans et Aurelio episcopo reconciliatum cupiens, agensque de Privatione quem ille suae Ecclesiae clericum querebatur in monasterium Augustini susceptum fuisse.
EPISTOLA LXV . Augustinus Xantippo Numidiae primati, rationem reddens cur Abundantio presbytero infami Ecclesiam committere noluerit.
EPISTOLA LXVI . Expostulat cum Crispino Calamensi, qui Mappalienses metu subactos rebaptizarat.
EPISTOLA LXVII . Augustinus Hieronymo: negans se scripsisse librum in eum; in hoc falsus, quod aliquis prolixam epistolam librum appellasset.
EPISTOLA LXVIII . Hieronymus Augustino, jam accepta epistola quae continet quaestionem de mendacio officioso, sed dubitans etiamnum an sit Augustini, negat se responsurum nisi sit certus de auctore. Meminit et Ruffini ficto nomine.
EPISTOLA LXIX . Alypius et Augustinus Castorio, ipsum hortantes ut in episcopatu Vaginensis Ecclesiae Maximiano fratri suo gloriose cedenti succedat.
EPISTOLA LXX . Donatistarum Catholicos traditionis insimulantium temeritas prodit sese in causa Feliciani ab ipsis primum solemniter damnati, ac postea in honore suo recepti.
EPISTOLA LXXI . Augustinus Hieronymo, dehortans a libris Testamenti veteris ex hebraeo vertendis, et exhortans ut Septuaginta versionem mire depravatam ac variantem reddat suae veritati. Novum Testamentum ab eo castigatum probat.
EPISTOLA LXXII . Hieronymus Augustino expostulans de illius epistola per Italiam sparsa, qua taxabatur locus non recte expositus in Epistola ad Galatas.
EPISTOLA LXXIII . Hieronymum litteris suis nonnihil offensum demulcere studet Augustinus. Apologiam illius contra Ruffinum accepisse se testatur, deplorans tantos inter viros quondam amicissimos tam amarulentam discordiam incidisse.
EPISTOLA LXXIV . Augustinus Praesidium rogat ut superiorem epistolam curet Hieronymo reddendam, utque sibi eumdem suis etiam litteris placet.
EPISTOLA LXXV . Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quaestiones propositas in Epist. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos scriptores repraesentantis, de Petro reprehenso a Paulo in Epist. ad Galatas, de translatione veteris Testamenti, ac de hederae vocabulo apud Jonam: defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum.
EPISTOLA LXXVI . Sub persona Ecclesiae catholicae cohortatur omnes Donatistas, ut resipiscentes redeant ad catholicam communionem.
EPISTOLA LXXVII . Augustinus Felici et Hilarino, ut ne perturbentur obortis in Ecclesia scandalis. Porro de Bonifacio, qui in nullo apud se crimine deprehensus fuerit, statuere non posse ut ejus nomen de presbyterorum albo expungatur, maxime cum ipsius causam ad Dei judicium transmiserit.
EPISTOLA LXXVIII . Quidam e monasterio Augustini Spes nomine, accusatus a Bonifacio presbytero, crimen in Bonifacium ipsum transtulit. Cum res evidentibus argumentis cognosci ab Augustino non posset, jussus est uterque adire sepulcrum S. Felicis Nolani, ut miraculo transigeretur judicium. Id clam fieri curarat Augustinus: verum quoniam res eruperat in notitiam hominum, permittit interea ut Bonifacii nomen inter presbyteros non recitetur; hortatur omnes ne temere judicent, neve ob paucorum delicta vel ipsi deficiant a pietate, ve de omnibus male suspicentur; observans nullam fuisse tam felicem sodalitatem, in qua non aliquis flagitiosus extiterit.
EPISTOLA LXXIX . Augustini episcopi ad presbyterum quemdam Manichaeum, denuntians ut solvat quaestionem in qua praecessor ejus Fortunatus defecerat, vel procul a sua Ecclesia discedat.
EPISTOLA LXXX . Cupit explicari liquidius a Paulino, quonam modo voluntatem Dei, quae nostrae praeferenda est, nosse possimus.
EPISTOLA LXXXI . Hieronymus Augustino, excusans quod ipsius litteris responderit liberius Epistola 75, rogansque ut, omissis contentiosis quaestionibus, deinceps secum invicem amice conferant, et placide versentur in campo sacrarum Scripturarum.
EPISTOLA LXXXII . Receptis ab Hieronymo superioribus Epistolis 72, 75 et 81, rescribit accuratius Augustinus de interpretatione loci Epistolae ad Galatas, confirmans quod Petrus merito veraciterque reprehensus fuerit a Paulo. Caeterum deprecatur veniam, si dictis quibusdam incautioribus Hieronymi animum offenderit, excusans quod nulla sua culpa per multorum manus obambularit epistola, priusquam ad eum cui scripta erat, pervenerat.
EPISTOLA LXXXIII Augustinus Alypio significans aliam se de bonis, quae fuerunt Honorati ex Thagastensi monacho presbyteri Thiavensis, iniisse sententiam, sibique demum satius videri ut ea omnia haereditario veluti jure cedant, non monasterio Thagastensi, sed Thiavensi Ecclesiae.
EPISTOLA LXXXIV . Novato episcopo Augustinus, excusans quod ad ipsum non mittat germanum ipsius Lucillum diaconum, quo latinae linguae perito carere non possent Ecclesiae dioecesis Hipponensis.
EPISTOLA LXXXV . Augustinus Paulum quemdam episcopum objurgat, qui Ecclesiam levitate sua graviter offendebat, ut ad frugem et episcopo dignam vitam redeat.
EPISTOLA LXXXVI . Augustinus Caeciliano praesidi, ut suo edicto Donatistas in regione Hipponensi et in vicinis locis coerceat.
EPISTOLA LXXXVII . Augustinus Emerito donatistae, adhortans ut attendat et respondeat, qua justa causa schisma moverint.
EPISTOLA LXXXVIII . Clerici Hipponenses catholici ad Januarium episcopum donatistam, expostulantes de Circumcellionum saevitia in Catholicos. Stilus est Augustini, quanquam communi clericorum nomine scripta est epistola.
EPISTOLA LXXXIX . Augustinus Festo, docens recte legibus reprimi Donatistas; et indicans in regione Hipponensi nondum eos Festi litteris correctos, sed adhuc intolerabiliter grassari.
EPISTOLA XC . Augustino Nectarius paganus, agens ut suis civibus coloniae Calamensis condonentur quae expetendae erant ab ipsis poenae, non modo violati Caesaris edicti recentissimi prohibentis ne sacra solemnia idolis fierent, sed etiam injuriarum quibus ipsi, sacrorum suorum occasione, Christianos affecerant.
EPISTOLA XCI . Invehitur Augustinus in Paganorum sacra, et injurias Christianis recens illatas a Calamensibus enumerat; ostendens ipsorum saluti benignius longe consultum iri, si non impunito eo scelere ad audenda similia provocentur.
EPISTOLA XCII . Augustinus Italicae viduae, consolans illam super obitu mariti, ac refellens eorum opinionem qui dicebant Deum videri oculis corporeis.
EPISTOLA XCIII . Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum.
EPISTOLA XCIV . Paulinus Augustino gratias agens pro libro vel epistola ab ipso recepta, prosequitur laudes Melaniae senioris, et unici ejus filii Publicolae nuper defuncti: nonnulla de futura in coelis actione beatorum post resurrectionem.
EPISTOLA XCV . Augustinus superiori epistolae respondens agit de praesentis vitae statu, necnon de qualitate corporis beatorum, deque membrorum officiis post resurrectionem.
EPISTOLA XCVI . Augustinus Olympio, quem audierat provectum recens ad novam dignitatem (scilicet Magistri officiorum, quod ipsi munus post Stilichonis necem an. 408 collatum fuit), commendat impense causam Bonifacii Cataquensis episcopi, super possessione quadam Ecclesiae ab ipsius praedecessore non sine fraude comparata.
EPISTOLA XCVII . Augustinus Olympio, ut tueatur leges de confringendis idolis et haereticis corrigendis, quae vivo Stilichone missae sunt in Africam; faciatque pro auctoritate et industria sua ut eas ex Imperatoris voluntate constitutas esse, adeoque post Stilichonis necem nihilominus vigore intelligant Ecclesiae inimici.
EPISTOLA XCVIII . Augustinus Bonifacio episcopo, respondens qui fiat ut infantibus in Baptismo prosit parentum fides, cum post Baptismum non noceat illis parentum impietas; deinde quomodo susceptores in Baptismo respondeant illos credere, cum parvuli revera non credant, et incertum sit an sint credituri.
EPISTOLA XCIX . Ex Romanorum calamitate susceptum animo dolore commiserationemque significat.
EPISTOLA C . Augustinus Donato proconsuli Africae, ut Donatistas coerceat, non occidat.
EPISTOLA CI . Augustinus Memorio episcopo libros ipsius de Musica flagitanti, sextum librum mittit, et caeteros si repererit, mittendos pollicetur; eaque occasione agit de disciplinis, quas falso liberales dici ostendit, nisi adsit studium christianae pietatis.
EPISTOLA. (LIB. II RETRACT., CAP. XXXI.)
EPISTOLA CII .
EPISTOLA CIII . Nectario petenti veniam tribui civibus suis rescripserat Augustinus in Epist. 97, non decere christianam benevolentiam, ut insigne illud Calamensium scelus impunitum omnino dimittatur. Huic rursum scribit Nectarius, blandiens ac suppliciter suadens ut iis parcatur sine ulla exceptione.
EPISTOLA CIV . Ad superioris epistolae capita singula respondet Augustinus; id praeter alia refellens, quod ex Stoicorum placito Nectarius induxerat, omnia peccata esse paria.
EPISTOLA CV . Donatistas ad unitatem exhortans, ostendit leges juste necessarioque in eos latas fuisse ab imperatoribus catholicis. Baptismi sanctitatem ex divini muneris gratia, non ex ministri hominis meritis pendere probat. Deinde catholicam Ecclesiam in sacris Scripturis agnosci: ac demum repertos in ea malos tolerari oportere.
EPISTOLA CVI . Augustinus Macrobio donatianae partis apud Hipponem, uti ex epistola 108 intelligitur, episcopo, agens ne subdiaconum quemdam rebaptizet.
EPISTOLA CVII . Maximus et Theodorus Augustino renuntiantes quid ipsis coram responderit Macrobius ad ipsius litteras.
EPISTOLA CVIII . Agit de non iterando Baptismo, coarguens Donatistarum hac in re contumaciam; quippe qui Maximianensium baptisma ratum habuerunt. Evincit subinde nullam eos schismatis edendi justam causam habuisse.
EPISTOLA CIX. Severus, Milevitanus antistes, maximam delectationem fructumque ex Augustini lectione capere se profitetur, summis laudibus ipsum efferens, ac demum provocans ad rescribendum.
EPISTOLA CX . Augustinus Severo episcopo, blandissime expostulans et quaerens se ab ipso tantopere laudatum in superiore epistola.
EPISTOLA CXI . Augustinus Victoriano presbytero, consolans eum ad toleranter accipienda mala quae barbari, in Italiam et Hispaniam incursionem facientes, inferebant sanctis viris et sacris virginibus.
EPISTOLA CXII . Donatum exproconsulem hortatur ut abjecto omni fastu sectetur Christum, atque ad Ecclesiae catholicae communionem suos alliciat.
EPISTOLA CXIII . Cresconium rogat Augustinus ut suae pro Faventio petitionis adjutor sit.
EPISTOLA CXIV . Ad Florentinum super eadem causa Faventii.
EPISTOLA CXV . Ad Fortunatum Cirtensem episcopum, de eadem re.
EPISTOLA CXVI . Generoso Numidiae Consulari Augustinus commendans causam Faventii.
EPISTOLA CXVII . Dioscorus ad Augustinum mittit multas quaestiones ex libris Ciceronis, rogans ut mature ad eas respondeat.
EPISTOLA CXVIII . Augustinus Dioscoro respondet ejusmodi quaestiones nec decore tractari ab episcopo, nec utiliter disci a christiano. Disputat de studiorum fine ac de summo bono, exhortans Dioscorum ut christianam sectetur philosophiam, quae sola divinae humilitatis exemplo proposito veritatem persuadere potuit. Illustrat demum locos quosdam Ciceronis, philosophorum de Deo sententias reprehendentis.
EPISTOLA CXIX . Consentius Augustino proponit quaestiones de Trinitate.
EPISTOLA CXX . Consentio ad quaestiones de Trinitate sibi propositas.
EPISTOLA CXXI . Paulinus Nolensis episcopus Augustino proponit quaestiones aliquot, primum de Psalmis, tum de Apostolo, et ad extremum de Evangelio.
EPISTOLA CXXII . Augustinus clero et populo Hipponensi excusat absentiam suam, adhortans ut in sublevandis pauperibus solito sint alacriores, ob afflictiones temporarias.
EPISTOLA CXXIII . Hieronymus Augustino quaedam per aenigma renuntians.