CLASSIS TERTIA
Index
EPISTOLA CXXIV . Augustinus ad Albinam, Pinianum et Melaniam ipsius desiderio venientes in Africam et Thagastae commorantes excusat se, quod illuc ad eos visendos pergere, non tam per hiemis rigorem, quam per statum Hipponensis Ecclesiae titubantem haud sibi licuisset.
EPISTOLA CXXV . Cum Hipponem ad invisendum Augustinum venisset Pinianus, ibique rei sacrae interesset, subito populi tumultu ad presbyterium postulatus fuit; nec evadere permissus donec jurasset non se Hippone discessurum, atque si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, nonnisi in ipsa Hipponensi Ecclesia suscepturum hoc munus. Conquesti sunt Albina filiique ipsius (puta Pinianus et Melania) Hipponenses pecuniae cupiditate virum praedivitem vindicare sibi sategisse, nulliusque vigoris esse volebant juramentum vi metuque extortum. Quam ob causam Augustinus ad Alypium scribit quomodo suspicionibus et querelis istis sit occurrendum, quave religione exsolvendum juramentum datum a Piniano.
EPISTOLA CXXVI . Ejusdem argumenti cum superiore: Albinae scilicet Augustinus exponit quomodo res apud Hipponem circa Pinianum gesta fuerit, expostulationibus ejus et male conceptis suspicionibus satisfaciens.
EPISTOLA CXXVII . Augustinus Armentarium et hujus uxorem Paulinam hortatur ut mundum contemnant, et continentiae votum quo se pariter obligarunt exsolvant.
EPISTOLA CXXVIII . Marcellini edicto collationis apud Carthaginem habendae conditiones praescribenti consentire se profitentur episcopi catholici; id etiam ultro pollicentes, non postulaturos ut sibi servetur episcopatus si victi fuerint, cum tamen velint dignitatem donatistis episcopis etiam victis suam cuique integram manere.
EPISTOLA CXXIX . Catholici episcopi Notoriae Donatistarum respondent, significantes Marcellino se illis concedere quod petierant, ut universi qui venerant eorum episcopi praesentes essent in eo loco ubi celebranda erat collatio: tum etiam catholicae Ecclesiae causam adversus eorum schisma validis argumentis vindicant.
EPISTOLA CXXX . Augustinus Probae viduae diviti praescribit quomodo sit orandus Deus.
EPISTOLA CXXXI . Augustinus Probam resalutat, et gratias agit quod de salute ipsius fuerit sollicita.
EPISTOLA CXXXII . Augustinus Volusiano, exhortans illum ut sacrarum scripturarum lectioni vacet, sibique rescribat si quid in eis difficultatis legenti occurrerit.
EPISTOLA CXXXIII . Augustinus Marcellino tribuno, ut Donatistas in quaestione confessos atrocia facinora, puniat citra supplicium capitis, uti congruit Ecclesiae mansuetudini.
EPISTOLA CXXXIV . Augustinus Apringium proconsulem rogat ac monet ut Circumcelliones atrocia confessos mitius puniat, memor ecclesiasticae mansuetudinis.
EPISTOLA CXXXV . Volusianus Augustino, proponens illi quaestiones: quomodo Deus immensus claudi potuerit utero virginis, et infantis corpusculo; an mundi curam deseruerit interim, etc.; num etiam miraculis satis declarata sit ejus divinitas.
EPISTOLA CXXXVI . Marcellinus Augustino, rogans ut Volusiano faciat satis, et narrans quosdam calumniari quod Deus veterem Legem prae taedio seu consiliorum inconstantia abrogarit, quodque doctrina evangelica sit reipublicae inutilis; denique christianos principes multum malorum invexisse reipublicae.
EPISTOLA CXXXVII . Respondet Augustinus ad singulas quaestiones superius propositas a Volusiano.
EPISTOLA CXXXVIII . Augustinus ad Marcellinum, respondens epistolae 136, qua nimirum ille petierat ut satisfaceret Volusiano, et significarat quosdam reprehendere quod Deus veterem Legem abrogasset, necnon asserere doctrinam evangelicam esse perniciosam reipublicae; ac demum non deesse qui Apollonii Apuleiique magica ludibria miraculis Christi praeferrent.
EPISTOLA CXXXIX . Ut Gesta quae adversus Donatistas confecta sunt publicentur, utque rei castigentur mitius et citra mortis poenam.
EPISTOLA. (LIB. II RETRACT., CAP. XXXVI.)
EPISTOLA CXL.
EPISTOLA CXLI . Ad populum factionis donatianae, quomodo illorum episcopi in Carthaginensi collatione convicti sint. Itaque nunc demum redeant ad Ecclesiae catholicae communionem.
EPISTOLA CXLII . Augustinus Saturnino et Eufrati presbyteris, aliisque clericis, gratulans de ipsorum reditu ad Ecclesiam, eosque in ejus communione confirmans; et hortans ut ecclesiastica officia, pro suo quisque gradu, fideliter exsequantur.
EPISTOLA CXLIII . Paucis respondet ad quaestionem ex divinis Libris propositam a Marcellino. Tum explicat locum taxatum ex libris suis de Libero Arbitrio; declarans in primis quantum suis scriptis tribui velit: eademque occasione varias de animarum origine quaestiones perstringens. Postremo rejicit cujusdam (puta Volusiani) dubitationem, qui ideo non credebat Mariam virginem peperisse, quod id nunquam alias factum sit.
EPISTOLA CXLIV . Augustinus Cirtensibus a factione Donatistarum conversis ad Ecclesiae catholicae societatem gratulatur; admonens ut hoc divino tribuant muneri.
EPISTOLA CXLV . Anastasio rescribens Augustinus, docet non per legem sed per gratiam, neque timore sed charitate impleri justitiam.
EPISTOLA CXLVI . Pelagium resalutat, et pro litteris ipsius officiosis gratiam habet.
EPISTOLA CXLVII . Docet Deum corporeis oculis videri non posse.
EPISTOLA CXLVIII . Augustinus Fortunatiano episcopo Siccensi, ut episcopum quemdam ipsi reconciliet, quem litteris asperioribus offenderat, praesertim hoc dicto quod scripserat, nos his corporeis oculis non visuros Deum: diligenter interim explicans quomodo Deus videatur, et quatenus. Apparet autem illum episcopum, quem non nominat, Anthropomorphitis favisse.
EPISTOLA CXLIX . Respondet ad quaestiones ex Psalmis, ex Apostolo, et ex Evangelio propositas a Paulino superius, in epistola centesima vicesima prima.
EPISTOLA CL . Augustinus Probae et Julianae nobilibus viduis gratulatur de filia earum Demetriade, quae virginitatis velum acceperat; agens gratias pro munusculo misso.
EPISTOLA CLI . Caeciliano significat sui erga illum animi studium, vereremque amicitiam nihil imminutam esse: haudquaquam enim suspicari conscium ipsum fuisse impiae crudelisque perfidiae a viro praepotenti (Marino comite) perpetratae in caede duorum fratrum, quorum alter (Marcellinus tribunus) integerrimis erat moribus praeditus, et omnium christianorum virtutum splendore ornatissimus.
EPISTOLA CLII . Macedonius Augustino, quaerens num ex religione sit quod episcopi apud judices intercedant pro reis.
EPISTOLA CLIII . Quaesito respondet Augustinus; multa obiter disserens de restituendis rebus quae proximo ablatae vel male partae sunt.
EPISTOLA CLIV . Macedonius Augustino, significans se praestitisse quod ab ipso verecunde adeo petierat; tum etiam ipsius libros magna cum voluptate et admiratione perlegisse.
EPISTOLA CLV . Augustinus Macedonio, docens vitam beatam et virtutem veram non esse nisi a Deo.
EPISTOLA CLVI . Hilarius Augustino, proponens illi quaestiones aliquot de quibus cupit edoceri.
EPISTOLA CLVII . Augustinus Hilario, respondens ad illius quaestiones.
EPISTOLA CLVIII . Evodius Uzalensis episcopus laudabiles mores ac felicem adolescentis cujusdam obitum prosecutus, ejusque et aliorum defunctorum narratis apparitionibus, inquirit utrum anima per mortem soluta non omni careat corpore, quo possit ferri de loco in locum. Tum edoceri cupit qua varia ratione de Deo et hominibus dicitur sapientia.
EPISTOLA CLIX . Augustinus Evodio, respondens ad quaestiones de anima soluta corpore, et de visis prodigiosis.