|
Sane tunc in illa Hipponensi urbe, Manichaeorum pestilentia
quamplurimos cives et peregrinos infecerat et penetraverat, seducente
et decipiente ejusdem haeresis quodam presbytero nomine Fortunato,
ibidem conversante atque manente. Interea Hipponenses cives et
peregrini Christiani tam Catholici quam etiam Donatistae adeunt
Augustinum presbyterum, atque deposcunt ut illum hominem Manichaeorum
presbyterum, quem doctum credebant, videret, et cum eodem de Lege
tractaret. Quod idem, ut scriptum est, paratus ad responsionem omni
poscenti se rationem de fide et spe quae in Deum est (I Petr.
III, 15), potensque exhortari in doctrina sana, et
contradicentes redarguere (Tit. I, 9), minime renuit. Sed
utrum etiam hoc Fortunatus fieri vellet, sciscitatus est. At illi
confestim ad ipsum Fortunatum id detulerunt, petentes et exhortantes
ac flagitantes, quod id minime recusaret. Sane quoniam idem
Fortunatus jam apud Carthaginem sanctum noverat Augustinum adhuc in
eodem secum errore constitutum, cum eodem congredi pavitabat.
Verumtamen suorum maxime instantia coactus ac verecundatus, promisit
cominus se esse venturum, certamenque disputandi subiturum. Unde
condicto die et loco convenerunt in unum, concurrentibus quamplurimis
viris studiosis turbisque curiosis, et apertis notariorum tabulis,
disputatio est coepta primo, et secundo finita est die. In qua ille
manichaeus praeceptor, ut Gestorum continet fides, nec catholicam
assertionem potuit evacuare, nec Manichaeorum sectam subnixam veritate
valuit comprobare: sed deficiens responsione, ultimo collaturum se cum
suis majoribus ea quae refellere non potuit, prosecutus est; et si
sibi forte de his satis minime fecissent, suae animae consulturum:
atque ita ab omnibus apud quos magnus et doctus videbatur, nihil
valuisse in suae sectae assertione judicatus est. Qua ille confusione
affectus, et sequenti tempore de Hipponensi civitate profectus, ad
eamdem amplius non remeavit: ac sic per memoratum Dei hominem omnium
cordibus, vel qui aderant, vel qui absentes illa quae gesta sunt
cognoverant, error ille ablatus, catholica est intimata ac retenta
sincera religio.
|
|