CAPUT 9

AUG. dixit: Notum est omnibus catholicam fidem ita se habere, quod Dominus noster, id est, Virtus et Sapientia Dei (I Cor. I, 24), et Verbum per quod facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3), ad liberationem nostram hominem suscepit. In ipso homine quem suscepit, demonstravit illa quae dicis. Nos autem nunc de ipsius Dei et ineffabilis majestatis substantia quaerimus, utrum ei aliquid nocere possit, an non possit. Si enim potest ei aliquid nocere, non est inviolabilis. Si non potest ei aliquid nocere, quid ei factura erat gens tenebrarum, contra quam dicitis bellum gestum esse a Deo ante constitutionem mundi, in quo bello nos, id est animas, quas modo indigere liberatore manifestum est, commixtas esse omni malo, et morti implicitas asseritis? Redeo enim ad illud brevissimum: Si poterat ei noceri, non est inviolabilis; si non poterat, crudeliter huc nos misit, ut ista patiamur.

FORT. dixit: Anima Dei est , an non?