|
AUG. dixit: Ego quidem quod interrogasti dicam: tantum
illud memineris; te noluisse respondere interrogatis meis, me autem
tuis respondere. Si quaeris utrum a Deo descenderit anima, magna
quidem quaestio est: sed sive a Deo descendit, sive non; illud de
anima respondeo, non esse Deum; aliud esse Deum, aliud animam.
Deum esse inviolabilem, incorruptibilem, et impenetrabilem, et
incoinquinabilem, et qui ex nulla parte corrumpi possit, et cui nulla
ex parte noceri potest. Animam vero videmus et peccatricem esse, et
in aerumna versari, et veritatem quaerere, et liberatore indigere.
Haec mutatio animae ostendit mihi quod anima non sit Deus. Nam si
anima substantia Dei est, substantia Dei errat, substantia Dei
corrumpitur, substantia Dei violatur, substantia Dei decipitur:
quod nefas est dicere.
FORT. dixit: Ergo negasti animam ex Deo esse, quamdiu peccatis
ac vitiis et mundanis rebus deservit, et errore ducitur: quod fieri
non potest, ut aut Deus hoc patiatur, aut substantia ejus. Est enim
Deus incorruptibilis, et substantia ejus immaculata est et sancta.
Hic vero quaeritur a vobis , utrum anima ex Deo sit, necne? Quod
nos fatemur, et ostendimus ex Salvatoris adventu, ex ipsius sancta
praedicatione, ex ipsius electione , dum animis miseretur, et
secundum ejus arbitrium anima venisse dicitur, ut eamdem de morte
liberaret, et perduceret eam ad aeternam gloriam, et restitueret
Patri. Quid vero de anima tu ipse dicis aut speras, utrum sit a
Deo, necne? substantiam Dei, ex qua negas esse animam, nullis
passionibus posse subjacere.
|
|