CAPUT 12

AUG. dixit: Animam sic negavi esse substantiam Dei, ut negem illam esse Deum: sed tamen ex Deo auctore esse, quia facta est a Deo. Aliud est qui fecit, aliud quod fecit. Qui fecit, corruptibilis esse omnino non potest: quod autem fecit, omnino non potest aequale esse illi qui fecit.

FORT. dixit: Nec ego dixi animam esse similem Deo. Sed quia dixisti factitiam esse animam, et nihil praeter Deum; quaero undenam Deus animae substantiam adinvenit.