|
AUG. dixit: Tantum memento me respondere ad ea quae
interrogas; te autem ad ea quae interrogo non respondere. Animam dico
factam a Deo, ut caetera omnia quae a Deo facta sunt; et inter illa
quae Deus omnipotens fecit, principalem locum datum esse animae . Si
autem quaeris unde Deus animam fecit, memento confiteri me tecum ,
Deum esse omnipotentem. Omnipotens autem non est, qui quaerit
adjuvari aliqua materia unde faciat quod velit. Ex quo est
consequens, ut secundum fidem nostram omnia quae Deus fecit per
Verbum et Sapientiam suam, de nihilo fecerit. Sic enim legimus:
Ipse jussit, et facta sunt; ipse mandavit, et constituta sunt
(Psal. CXLVIII, 5).
FORT. dixit: Ex jussione constant universa?
|
|