CAPUT 14

AUG. dixit: Ita credo, sed universa quae facta sunt.

FORT. dixit: Facta consonant, sed quia inconvenientia sibi sunt, ac per hoc ergo constant non esse unam substantiam, licet ex unius jussione eadem ad compositionem mundi hujus et faciem venerint. Caeterum rebus ipsis patet quia nihil simile tenebrae et lux, nihil simile veritas et mendacium, nihil simile mors et vita, nihil simile anima et corpus, et caetera istis similia quae et nominibus et speciebus distant ab invicem: et merito dixisse Dominum nostrum, Arbor quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur, et in ignem mittetur, quia non affert fructus bonos (Matth. XV, 13, et III, 10): et esse arborem radicatam . Hinc vere constat ex ratione rerum , quod duae sunt substantiae in hoc mundo, quae speciebus et nominibus constant; quarum est una corporis, alia vero aeterna Patris omnipotentis quam Dei esse credimus .