|
AUG. dixit: Contraria ista quae te movent, ut adversa
sentiamus, propter peccatum nostrum, id est, propter peccatum hominis
contigerunt. Nam omnia Deus et bona fecit, et bene ordinavit;
peccatum autem non fecit: et hoc est solum quod dicitur malum,
voluntarium nostrum peccatum. Est et aliud genus mali, quod est poena
peccati. Cum ergo duo sint genera malorum, peccatum et poena
peccati; peccatum ad Deum non pertinet, poena peccati ad vindicem
pertinet. Etenim ut bonus est Deus, qui omnia constituit; sic
justus est, ut vindicet in peccatum. Cum ergo omnia optime sint
ordinata, quae videntur nobis nunc adversa esse, merito contigit
hominis lapsi, qui legem Dei servare noluit. Animae enim rationali
quae est in homine, dedit Deus liberum arbitrium. Sic enim posset
habere meritum, si voluntate, non necessitate boni essemus. Cum ergo
oporteat non necessitate, sed voluntate bonum esse, oportebat ut Deus
animae daret liberum arbitrium. Huic autem animae obtemperanti legibus
suis, omnia subjecit sine adversitate: ut ei caetera quae Deus
condidit servirent, si et ipsa Deo servire voluisset. Si autem ipsa
noluisset Deo servire, ea quae illi serviebant, in poenam ejus
converterentur. Quare si recte omnia a Deo ordinata sunt, et bona
sunt, et Deus non patitur malum.
FORT. dixit: Non patitur, sed praevenit malum.
|
|