CAPUT 16

AUG. dixit: A quo enim passurus erat?

FORT. dixit: Hoc meum est, quia praevenire voluit: non temere, sed virtute et praescientia. Caeterum nega malum praeter Deum esse; cum praecepta ostendi queunt alia quae praeter voluntatem ipsius fiunt. Praeceptum non intercedit, nisi ubi est et contrarietas. Libera facultas vivendi non datur, nisi ubi est lapsus, secundum Apostoli rationem, qui dicit: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum magisterium hujus mundi, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos et omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntates consiliorum carnis, et eramus naturaliter filii irae, sicut et caeteri. Deus autem qui dives est in omni misericordia, misertus est nobis. Et cum mortui essemus peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvi facti; simul et suscitavit, et cum eo collocavit in coelestibus cum Christo Jesu, ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu. Gratia enim estis salvati per fidem: et hoc non ex vobis, Dei enim donum est; non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Propter quod memores estote, quod aliquando vos eratis gentes in carne, qui dicebamini praeputium, ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta, quia eratis illo tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sin. Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo Jesu, vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua; legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipsum, in unum novum hominem, faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore Deo, per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe, et pacem iis qui prope. Quoniam per ipsum habemus utrique in uno spiritu accessum ad Patrem (Ephes. II, 1-18).