|
AUG. dixit: Ista Apostoli lectio, quam recitare
voluisti, si non fallor, pro mea plurimum, et contra tuam fidem
facit. Primo, quia ipsum liberum arbitrium, quo ego dixi fieri ut
anima peccet, satis hic expressum est, cum peccata nominavit, et cum
reconciliationem nostram dixit fieri cum Deo per Jesum Christum.
Peccando enim aversi eramus a Deo; tenendo autem praecepta Christi,
reconciliamur Deo: ut qui peccatis mortui eramus, servantes praecepta
ejus vivificemur, et pacem habeamus cum illo in uno spiritu, a quo
alienati eramus, non servantes mandata ejus; sicuti de homine qui
primus est constitutus, in fide nostra praedicatur. Ergo nunc quaero
abs te, secundum eam lectionem quae lecta est, quomodo habeamus
peccata, si natura contraria nos cogit facere quod facimus? Qui enim
cogitur necessitate aliquid facere, non peccat. Qui autem peccat,
libero arbitrio peccat. Quare sit nobis poenitentia imperata, si nos
nihil mali fecimus, sed gens tenebrarum? Quaero item, indulgentia
peccatorum cui detur; nobis, an genti tenebrarum. Sed si genti
tenebrarum datur indulgentia peccatorum, regnabit et ipsa cum Deo,
accipiens indulgentiam peccatorum. Si autem nobis datur indulgentia
peccatorum, manifestum est quia voluntate peccavimus. Satis enim
stultum est ignosci ei qui nihil mali fecit. Nihil autem mali fecit,
qui nihil sua voluntate fecit. Hodie ergo anima pollicente sibi Deo
indulgentiam peccatorum et reconciliationem, si peccare destiterit, et
de peccatis poenitentiam gesserit, si respondeat secundum vestram
fidem, et dicat: Quid enim peccavi? quid commerui? Quid me
expulisti de regnis tuis, ut contra nescio quam gentem pugnarem?
Depressa sum , permixta sum, corrupta sum, defecta sum , non est
mihi servatum liberum arbitrium. Tu nosti necessitatem qua pressa
sum: cur mihi vulnera imputas quae suscepi? Quare me cogis ad
poenitentiam, cum tu sis causa vulnerum meorum; cum tu scias, quae
passa sum, gentem tenebrarum in me fecisse te auctore, qui violari non
poteras, et tamen volens cavere regnis tuis, quibus nihil noceri
possit, me in miserias praecipitasti? Si certe ego pars tua sum,
quae de visceribus tuis processi, si de regno tuo et de ore tuo; in
hac gente tenebrarum aliquid pati non debui, ut me incorrupta, illa
subjiceretur, si pars eram Domini. Nunc autem cum illa temperari non
posset nisi mea corruptione, quomodo aut pars tua dicor, aut tu
inviolabilis manes, aut non es crudelis, qui me pati voluisti pro his
regnis, quibus nihil noceri poterat ab illa gente tenebrarum? Ad hoc
responde, si placet: et dignare etiam illud mihi exponere, quomodo
dictum est a Paulo apostolo, Eramus naturaliter filii irae, quos
reconciliatos dicit Deo. Si ergo naturaliter filii irae erant ,
quomodo dicis naturaliter animam filiam esse et portionem Dei?
FORT. dixit: Si secundum animam dixisset Apostolus quod simus
naturaliter filii irae, alienata esset anima ore Apostoli a Deo. Et
hac modo tu ratione ostendis quod anima non sit Dei; quia
naturaliter, inquit Apostolus, sumus filii irae. Si vero secundum
quod lege tenebatur idem apostolus, ex semine Abrahae, ut ipse
contestatur, descendens (Rom. XI, 1); constat eum corporaliter
dixisse, nos fuisse filios irae, sicut et caeteros. Animae vero
substantiam ostendit quod sit ex Deo, et animam aliter non posse
reconciliari Deo, nisi per magistrum qui est Christus Jesus.
Interfecta enim inimicitia, videbatur anima indigna exstitisse Deo.
Sed quia missa est, hoc confitemur, a Deo tamen omnipotente, et
originem trahens, et missa ad ipsius voluntatem consignandam.
Quemadmodum et Salvatorem Christum credimus de coelo venisse,
voluntatem Patris complere. Quae voluntas Patris haec erat, animas
nostras de eadem inimicitia liberare, interfecta eadem inimicita.
Quae si adversa Deo non fuisset, nec inimicitia vocaretur ubi erat
unitas, nec interfectio diceretur aut fieret ubi vita erat.
|
|