CAPUT 18

AUG. dixit: Memento quod Apostolus dixerit, conversatione nos alienatos a Deo esse.

FORT. dixit: Trado ego duas substantias fuisse. In lucis substantia haberi Deum, ut superius diximus, incorruptibilem: fuisse vero contrariam naturam tenebrarum, eam quam virtute Dei vinci hodie quoque confiteor, et ad meum regressum salvatorem esse Christum emissum, ut ante idem apostolus ait.