CAPUT 19

AUG. dixit: Rationibus ut discuteremus duarum naturarum fidem, impositum est ab iis qui nos audiunt. Sed quoniam ad Scripturas iterum confugisti, ad eas ego descendo, ac nihil praetermittendum esse postulo, ne quibusdam capitibus utentes, nebulas afferamus eis quibus notae Scripturae non sunt. A capite igitur quod habet Apostolus in Epistola sua ad Romanos consideremus. In prima enim pagina est quod vehementer contra vos est. Dicit enim: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, separatus in Evangelium Dei , quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis, de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Id. I, 1-4). Videmus Apostolum de Domino nostro nos docere, ut et virtute Dei ante carnem praedestinatus fuerit, et secundum carnem factus sit ei ex semine David. Hoc vos cum semper negaveritis et negetis, quomodo Scripturas flagitatis, ut secundum eas potius disseramus?

FORT. dixit: Secundum carnem asseritis ex semine David, cum praedicetur ex virgine esse natus (Isai. VII, 14), et Filius Dei magnificetur. Fieri enim non potest, nisi ut quod de spiritu est, spiritus habeatur; et quod de carne est, caro intelligatur (Joan. III, 6). Contra quod est ipsa auctoritas Evangelii qua dicitur, quod caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptelam possidebit (I Cor. XV, 50).

Hic strepitus factus est a considentibus, qui rationibus potius agi volebant: quia videbant cum non omnia quae in Apostoli codice scripta sunt, velle accipere. Deinde passim sermocinatio ab omnibus haberi coepit, quousque diceret sermonem Dei ligatum esse in gente tenebrarum. Quod cum exhorruissent qui aderant, discessum est.