CAPUT 3

AUG. dixit: Ad aliud vocas, cum ego de fide proposuerim. De moribus autem vestris plene scire possunt qui Electi vestri sunt. Nostis autem me non Electum vestrum, sed Auditorem fuisse. Itaque, quamvis et orationi vestrae interfuerim, ut interrogasti; utrum separatim vobiscum habeatis aliquam orationem, Deus solus potest nosse, et vos. Ego tamen in oratione in qua interfui, nihil turpe fieri vidi: sed solum contra fidem animadverti, quam postea didici et probavi, quod contra solem facitis orationem. Praeter hoc in illa oratione vestra nihil novi comperi. Quisquis autem vobis opponit quaestionem aliquam de moribus, Electis vestris opponit . Quid autem inter vos agatis, qui Electi estis, ego scire non possum. Nam et Eucharistiam audivi a vobis saepe quod accipiatis: tempus autem accipiendi cum me lateret, quid accipiatis, unde nosse potui? Itaque serva, si placet, quaestionem de moribus, ut inter Electos vestros discutiatur, si discuti potest. Mihi fides data est a vobis, quam hodie improbo. De ipsa proposui: ad propositum meum mihi respondeatur.

FORT. dixit: Et nostra professio ipsa est, quod incorruptibilis sit Deus, quod lucidus, quod inadibilis, intenibilis, impassibilis, quod aeternam lucem et propriam inhabitet : quod nihil ex sese corruptibile proferat, nec tenebras, nec daemones, nec satanam, nec aliquid adversum in regno ejus reperiri possit. Sui autem similem Salvatorem direxisse: Verbum natum a constitutione mundi cum mundum fabricaret , post mundi fabricam inter homines venisse: dignas sibi animas elegisse sanctae suae voluntati, mandatis suis coelestibus sanctificatas, fide ac ratione imbutas coelestium rerum; ipso ductore hinc iterum easdem animas ad regnum Dei reversuras esse, secundum sanctam ipsius pollicitationem, qui dixit: Ego sum via, veritas, et janua; et, Nemo potest ad Patrem pervenire, nisi per me. His rebus nos credimus, quia alias animae , id est, alio mediante non poterunt ad regnum Dei reverti, nisi ipsum repererint viam, veritatem, et januam. Ipse enim dixit: Qui me vidit, vidit et Patrem meum (Joan. XIV, 6, 9); et, Qui in me crediderit, mortem non gustabit in aeternum, sed transitum facit de morte ad vitam, et in judicium non veniet (Id. V, 24). His rebus credimus, et haec est ratio fidei nostrae, et pro viribus animi nostri mandatis ejus obtemperare, unam fidem sectantes hujus Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti.