|
AUG. dixit: Illud ego respondere possum, quod me nosse
Dominus voluit, Deum necessitatem nullam pati posse, neque ex aliqua
parte violari atque corrumpi. Quod cum tu quoque fatearis, quaero qua
necessitate huc miserit animas quas dicis per Christum redire.
FORT. dixit: Quod tu dixisti, quia huc usque tibi Deus
revelavit quod incorruptibilis sit, quemadmodum et mihi; ratio
quaerenda est, quemadmodum animae et ob quam causam istum in mundum
venerint, ut merito nunc eas per unigenitum Filium suum ac sui similem
de hoc mundo liberaret, si nihil praeter ipsum.
|
|