|
AUG. dixit: Non debemus frustrare tantos qui praesentes
sunt, et de quaestione proposita ire ad aliud. Sic confitemur ambo,
sic nobis concedimus esse incorruptibilem et inviolabilem Deum, et
nihil pati potuisse: ex quo est consequens ut falsa sit haeresis
vestra, quae dicit, Deum cum videret imminere vastitatem ac labem
regnis suis, misisse virtutem quae cum tenebrarum gente bellaret, et
ex ea commixtione nostras animas laborare . Brevis est ergo ratio
mea, et, quantum existimo, cuivis planissima. Si Deus nihil pati
potuit a gente tenebrarum, quia inviolabilis est; sine causa huc nos
misit, ut nos hic aerumnas patiamur. Si autem aliquid pati potuit;
non est inviolabilis, et decipitis eos quibus dicitis esse inviolabilem
Deum. Hoc enim vestra haeresis negat, cum caetera exponitis.
FORT. dixit: Hoc sentimus, quod nos instruit beatus apostolus
Paulus, qui dixit: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo
Jesu; qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus
est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi
accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut
homo: humiliavit semetipsum, et factus est subditus usque ad mortem
(Philipp. II, 5-8). Hoc ergo sentimus de nobis, quod et de
Christo; qui cum in forma Dei esset constitutus, factus est subditus
usque ad mortem, ut similitudinem animarum nostrarum ostenderet. Et
quemadmodum in se mortis similitudinem ostendit, et se a Patre esse de
medio mortuorum resuscitatum; eo modo sentimus et de animis nostris
futurum, quod per ipsum poterimus ab hac morte liberari: quae aut
aliena est a Deo, aut si propria est Dei, et misericordia ejus
cessat, et liberatoris nomen, et opera liberantis.
|
|