CAPUT 28

AUG. dixit: Recita quod supra dictum est. Et recitatum est: Si autem necessitas fuit mittendi animam, merito est et voluntas liberandi eam. AUG. dixit: Audivimus: Si autem necessitas fuit mittendi animam, merito est et voluntas liberandi eam. Tu ergo dixisti fuisse necessitatem mittendi animam. Sed si modo voluntatem vis dicere, et hoc addo : Cui noceri nihil poterat, crudelis voluntas fuit mittendi animam ad tantas miserias. Quod refellendi causa quia loquor, veniam peto ab illius unius misericordia, in quo spem liberationis habemus ab omnibus erroribus haereticorum.

FORT. dixit: Nos dicere asseveras crudelem esse Deum mittendo animam: fecisse vero Deum hominem, et insufflasse in eum animam, quam utique praescivit in futuram miseriam involvi, et beneficio malorum non posse haereditati suae repraesentari. Hoc aut ignorantis est, aut dantis animam ad haec mala quae supra memorata sunt. Id commemoravi, quia dixisti ante tempus non multum, quod adoptaverit sibi Deus animam, non quod ab ipso sit; aliud est enim adoptare.