CAPUT 29

AUG. dixit: De adoptione nostra memini me ante dies dixisse, secundum testimonium Apostoli, qui dicit nos vocatos in adoptionem filiorum (Ephes. I, 5). Non ergo meum fuit illud, sed apostolicum responsum. De qua re, id est, de ista adoptione, suo tempore, si placet, inquiramus: et de illa sine dilatione respondebo , cum tu meis objectionibus responderis.

FORT. dixit: Progressum dico fuisse animae contra contrariam naturam, quae natura Deo nocere nihil poterat.