CAPUT 32 |
AUG. dixit: Et ego dico: Deus omnipotens, inviolabilis, incommutabilis, cui noceri nihil possit, quare huc animam ad miserias, ad errorem, ad ista quae patimur, misit?FORT. dixit: Dictum est enim: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem accipiendi eam (Joan. X, 18). Nunc dixit quod voluntate Dei progressa est anima. |