|
AUG. dixit: Ego autem causam quaero, quare cum Deo noceri
nihil possit . . . . ?
FORT. dixit: Nihil noceri Deo jam diximus, et in contraria
natura esse animam diximus, ideo ut contrariae naturae modum
imponeret: modo imposito contrariae naturae, sumit eamdem Deus.
Ipse enim dixit, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem
sumendi eam. Hanc Pater mihi dedit potestatem ponendi animam meam,
et sumendi eam. Deus ergo qui loquebatur in Filio, de qua anima
diceret? Constat esse animam nostram, quae in his corporibus
habetur, quod de ejus voluntate venerit, et de voluntate ipsius iterum
assumatur.
|
|