CAPUT 34

AUG. dixit: Unde dixerit Dominus noster, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam, omnibus notum est: quia passurus erat, et resurrecturus. Ego autem abs te iterum atque iterum quaero, si Deo nihil noceri poterat, cur huc animas misit?

FORT. dixit: Naturae contrariae modum imponere.