|
AUG. dixit: Et ego novi non te habere quid dicas, et me
cum vos audirem in hac quaestione nunquam invenisse quod dicerem; et
inde fuisse admonitum divinitus ut illum errorem relinquerem, et ad
fidem catholicam me converterem, vel potius revocarem, ipsius
indulgentia qui me huic fallaciae semper inhaerere non sivit. Sed si
confiteris te non habere quod respondeas; omnibus audientibus et
recognoscentibus, quoniam fideles sunt, catholicam fidem, si
permittunt et volunt, exponam.
FORT. dixit: Sine praejudicio professionis meae dixerim: illa
quae a te opponuntur cum retractavero meis cum majoribus, si minus
responderint interrogationi huic meae, quae similiter a te nunc mihi
offertur; erit in mea contemplatione (quia et ego animam meam cupio
certa fide liberari) venire ad hujus rei inquisitionem, quae a te mihi
offertur, et ostensurum te polliceris.
AUG. dixit: Deo gratias.
|
|